Magnificandus et omnicolendus ubique timendus

Folio: 
146
Sequence: 
1
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
g02799
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Magnificandus et omnicolendus ubique timendus Iusticiae sedem qui Petri continet aedem Nomine Paschalis venerandus vir specialis Lux decus ecclesiae caput orbis imago sophiae Examen viris pia forma sequenda futuris Cuius ad adventum terror fregit Beneventum Sit per eum salvus quem virginis aedidit alvus Si genus et speciem dialectica cuncta novaret Magnus Aristotiles si scire suum repararet Tullius et Plato si surgant fonte renato Si de Parnaso transferret carmina Naso Magnificandus ut es vix dignum laude sonarent Roma caput mundi si praemunita fuisset Sedis apostolice tibi pridem iura dedisset Iusticiae legi tua vox nihil antetulisset Infamio summo bivio sic vita regatur Ne leve leva levet levitate dextram sequitur
Indexing notes: 
Sequence for Pope Paschalis II. Lines 1-17 adapted from Haye's transcription.