Sacris sollemniis inclyta gaudia et

Folio: 
214r
Sequence: 
3
Office/Mass: 
M
Genre: 
H
Cantus ID: 
g01592
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Sacris sollemniis inclyta gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta fratribus | Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o rex mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus sicut nos visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitans Amen