Nato canunt omnia domino pie

Folio: 
005v
Sequence: 
2
Office/Mass: 
M
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53024
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Nato canunt omnia domino pie agmina sillabatim pneumata per stringendo organica hec dies sacrata in qua nova sunt gaudia mundo plene dedita hac nocte precelsa intonuit et gloria in voce angelica fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina dum fovent sua pectora subito diva percipiunt monita natus alma virgine qui exstat ante secula est immensa in celo gloria pax et in terra sic ergo celi caterua altissime iubila et tanto canore tremat alta poli machina sonent et per omnia hac in die gloria voce clara reddita humana concrepent cuncta natum deum et terra confracta sunt imperia hostis crudelissima pax in terra reddita nunc letentur omnia nati per exordia solus qui tuetur omnia solus qui condidit omnia ipse sua pietate solvat omnia peccata nostra
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Nato canunt omnia domino pie agmina syllabatim neumata perstingendo organica haec dies sacrata in qua nova sunt gaudia mundo plena debita hac nocte praecelsa intonuit et gloria in voce angelica fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina dum foventsua pecora subito diva percipiunt monita natus alma virgine qui extat ante saecula est immensa in caelo gloria pax et in terra sic ergo caeli caterva altissima jubilat et canto canore tremat alta poli machina sonet et per omnia hac in die gloria voce clara reddita humana concrepunt cuncta deum natum in terra confracta sunt imperia hostis crudelissima pax in terra reddita nunc laetentur omnia nati per exordia solus qui tuetur omnia solus qui condidit omnia ipse sua pietate salvat omnia peccata nostra