Cum audisset populus quia Jesus

Source: 
Folio: 
054v
Sequence: 
5
Office/Mass: 
MI
Genre: 
A
Cantus ID: 
001983.1
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pariter dicentes hic est qui venturus est ad salutem gentium hic est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt hic est rex Israel et Emmanuel genus David et mundi salvator noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens supra pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
CVM audisset populus quia ihesus uenit iherosolimam acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obuiam et clamabant pariter dicentes hic est qui uenturus est ad salutem gentium hic est salus nostra et redemptio israhel quantus est iste cui troni et dominaciones ocurrunt hic est rex israhel et hemanuhel genus dauid et mundi saluator noli timere filia sion ecce rex tuus uenit tibi sedens super pullum asine sicut scriptum est salue rex fabricator mundi qui uenisti redimere nos