Concentu parili hic te Maria

Folio: 
456
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53099
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque piae matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri reconcilians supernis sociavit civibus | Laus quoque semper sancto spiritui sit amborum per aevum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | CONCENTU parili hic te maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi abraham tu filia veneranda regia de davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis gabrihelis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cuius sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus abrahae | Te virga arida aaron flore speciosa te figurat maria sine viri semine nato floridam | Tu porta iugiter serata quam ezechielis vox testatur maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genitrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta maria | Exulta cui parvus arrisit tunc maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli XPICTI propter nos facti eiusque piae matris mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis eius genitrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans israhel nos sociat | Laus eius filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque semper sancto spiritui sit amborum per evum
Indexing notes: 
IN PURIFICATIONE SANCTE MARIE. SYMPHONIA.