Judicem nos inspicientem crypta cordis

Folio: 
479
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53057
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Judicem nos inspicientem crypta cordis rimantem in commune precemur | Proprias illi puras conscientias possimus ut exhibere | Deus patiens juste clemens atque tremende | Tu vis parcere magis paenitenti quam plecti | Tu non pasceris morte morientum sed eos suscitas | Nec gaudes deus in perditione qui Stygem properant | Tuis civibus angelis est gaudium pravo crimina sua puniente | Credo pereat ut unus pusillulus non est placitum tuo in conspectu | Tu nos serva jugiter omni a malo deus juste judex | Et non quando veneris omnibus digna factis redditurus | Nosmet habeas punire sed munerari
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Iudicem nos inspicientem cripta cordis rimantem in commune precemur | Proprias illi puras conscientias possimus ut exhibere | Deus paciens iuste clemens atque tremende | Tu vis parcere magis poenitenti quam plecti | Tu non pasceris morte morientum sed eos suscitas | Nec gaudes deus in perditione qui stigem properant | Tuis civibus angelis est gaudium pravo crimina sua puniente | Credo pereat ut unus pusillulus non est placitum tuo in conspectu | Tu nos serva iugiter omni a malo deus iuste iudex | Et non quando veneris omnibus digna factis redditurus | Nosmet habeas punire sed munerari
Indexing notes: 
DOMINICA I POST OCTAVAM PASCHAE. DEUS IUDEX IUSTUS.