Qui benedici cupitis huc festini

Folio: 
532
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah50205
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Qui benedici cupitis huc festini currite Benedicti patris opem quaerite | Terrena spernite ad poli gaudia mentes tendite | Quo vir inclytus iste certissimam monstravit semitam | In quo nil nisi pia simplicitas ac norma radiat | Hic jam a primo flore et annis teneris maturis moribus senectam possidens | Cunctas lascivae carnis illecebras domans agio pneumati se vas exhibuit | Quantas deo animas lucratus fuerit dominus numerat et hostis ingemit | Cujus novas naenias et crudelissima proelia caelitus suffultus straverat | Iste calicem letali potu spumidum eminius misso signo crucis ceu saxo jacto fregerat | Persequentium ruinas dolet ut David opera absentum spiritu cognoscit Helisaico | Ut sacer Moyses de rupe fluvium precibus elicit ferrum natare praecipit | Ut Petrum sic Maurum currere fecerat pelagus physin per fidem superans | Orbati patris luctum abstersit defuncto vitae reddito | Collectum mundi globum nocte ceu sub solis jubare videt | Diu praescriptum beati sui transitus | Diem praenoscens signavit caris fratribus | Obeunte eodem quidam pulcherrimam viderant viam | Per quam illis est dictum Benedictum patrem caelos advectum | Quo sequi nos donet Christus
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | QUI BENEDICI CUPITIS HUC festini currite benedicti patris opem querite | Terrena spernite ad poli gaudia mentes tendite | Quo vir inclytus iste certissimam monstravit semitam | In quo nil nisi pia simplicitas ac norma radiat | Hic iam a primo flore et annis teneris maturis moribus senectam possidens | Cunctas lascivae carnis illecebras domans agio pneumati se vas exhibuit | Quantas deo animas lucratus fuerit dominus numerat et hostis ingemit | Cuius novas nenias et crudelissima prelia caelitus suffultus straverat | Iste calicem laetali potu spumidum eminius misso signo crucis ceu saxo iacto fregerat | Persequentium ruinas dolet ut david opera absentum spiritu cognoscit elisaico | Ut sacer moyses de rupe fluvium precibus elicit ferrum natare precipit | Ut petrum sic maurum currere fecerat pelagus phisin per fidem superans | Orbati patris luctum abstersit defuncto vitae reddito | Collectum mundi globum nocte ceu sub solis iubare videt | Diu prescriptum beati sui transitus | Diem prenoscens signavit caris fratribus | Obeunte eodem quidam pulcherrimam viderant viam | Per quam illis est dictum benedictum patrem caelos advectum | Quo sequi nos donet XPICTUC
Indexing notes: 
IN FESTU SANCTI BENEDICTI ABBATIS. IUSTUS GERMINAVIT.