Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam |

Folio: 
569
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53046
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam | Qui bene creatos sed seductos astutia | Callidi serpentis sua refecit gratia | Praedicens futurum ut germen sancta proferret femina | Quod hostis antiqui nociva exsuperaret capita | Quod primitus perdita serius nostra cernunt saecula | Cum splendida flosculo virgula novo pollet Maria | Qui editus mire edidit miracula | Nec juvenis tantum sed statim inter suae nativitatis primordia | Per sideris lumen vel Simeonis verba | Judaica ad se vel corda vel munera attrahens nutu gentilia | Quem pater in voce atque spiritus sanctus specie glorifica | Visentes doctorem vel archiatrum docent auctoritate sua | Qui postquam salutis dona dedit multa doctrinaeque perplura verba ore suo promulgavit saluberrima | Ad probra sputa colaphos et flagella vestem quoque ludo quaesitam et spineum venit sertum ad crucis bracchia | Quae hodie triumphali a mortuis resurgens sprevit victoria | Ducens secum primitiva ad caelos membra et nuper dispersa refotans ovilia | Quae et nobis in fine speranda licet ultima membra simus spondet dona
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam | Qui bene creatos sed seductos astutia | Callidi serpentis sua refecit gratia | Praedicens futurum ut germen sancta proferret semina | Quod hostis antiqui nociva exsuperaret capita | Quod primitus perdita serius nostra cernunt saecula | Cum splendida flosculo virgula novo pollet maria | Qui editus mire edidit miracula | Nec iuvenis tantum sed statim inter suae nativitatis primordia | Per sideris lumen vel simeonis verba | Iudaica ad se vel corda vel munera attrahens nutu gentilia | Quem pater in voce atque SPIRITUS sanctus specie glorifica | Visentes doctorem vel archiatrum docent auctoritate sua | Qui postquam salutis dona dedit multa doctrinaeque perplura verba ore suo promulgavit saluberrima | Ad probra sputa colaphos et flagella vestem quoque ludo quaesitam et spineum venit sertum ac crucis brachia | Quae hodie triumphali a mortuis resurgens sprevit victoria | Ducens secum primitiva ad caelos membra et nuper dispersa refotans ovilia | Quae et nobis in fine speranda licet ultima membra simus spondet dona
Indexing notes: 
UNDE SUPRA. MATER.