Christe sanctis unica spes salus

Folio: 
585
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53150
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Christe sanctis unica spes salus vita atque gloria perpetua | Cujus charismate sicut India ita flagrat et Hibernia | Quin insuper mirando modo nova mittit luminaria | Quae Galliae vel Germaniae corda foveant sterilia | Ex quibus probati per omnia nos hodie beati Galli merita tui confessoris inclyti recolentes ejus clara devote curamus sollemnia | Et sicut praesens sua tempora virtutibus concessis tuo munere clarificavit ita nostra temperet de caelo tua concomitante sese gratia | Daemonicas domans rabies atque sanitatum tribuens medicamina | Et veniam lapsis deprecans jugi supplicationum sacrarum instantia | Necnon pacis gaudia et transitivae vitae commoda atque sempiterna cum sanctis praemia | Atque meretricibus et publicanis viam pandere consuevisti paenitendi remedia | Te sanctum pro nostris reatibus ad cruciamenta volens permittendo probrosissima | Ut tui participes spiritus ad patris dexteram infinita perfruamur saecula
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Xpicte sanctis unica spes salus vita atque gloria perpetua | Cuius carismate sicut india ita flagrat et hibernia | Quin insuper mirando modo nova mittit luminaria | Quae galliae vel germaniae corda foveant sterilia | Ex quibus probati per omnia nos hodie beati galli merita tui confessoris inclyti recolentes eius clara devote curamus solemnia | Et sicut presens sua tempora | Virtutibus concessis tuo munere clarificavit Ita nostra temperet de caelo tua concomitante sese gratia | Daemonicas domans rabies atque sanitatum tribuens medicamina | Et veniam lapsis deprecans iugi supplicationum sacrarum instantia | Necnon pacis gaudia et transitivae vitae commoda atque sempiterna cum sanctis premia | Atque meretricibus et publicanis viam pandere consuevisti poenitendi remedia | Te sanctum pro nostris reatibus ad cruciamenta volens permittendo probrosissima | Ut tui participes spiritus ad patris dexteram infinita perfruamur saecula