Eja fratres cari festivitatem sancti

Folio: 
588
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53204
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Eja fratres cari festivitatem sancti Othmari patris agamus exsultantes gaudio sancti spiritus | Laetetur Svevia prolis tantae glorioso partu foecunda domino | Exsultet juvenis tanti nutrix curiensis Rhetianorum regio | Ecce iste est qui sacerdos in diebus suis deo complacens | Legem Christi custodiendo reconciliavit mundum domino | Candelabrum ponite fratres lucernae huic aureolum | Ut sublime posita clarum jucundius spargat lumen et diabolicos radio longe pellat errores | Caelestis patriae semitam monstrans plebi credentum | Hic igitur Othmarus spiritu sancto plenus in scotigenae Galli cella verendi | Caenobialis vitae tradidit instituta Benedictus ut castro fecit Cassino | Studiis hunc locum fovens exemplis irradians | Itaque cum lupis caulas domini vastantibus | Auctoritas viri optimi zelo Christi obstaret raptus est ab eis | In insulam Rheni fluminis qui detrusus diuque misere tractatus | De carcere hujus vitae caeli regnum petiit | Inde suis supplicibus pacem Christi tribuens | Qui nos deo semper commendet
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Eia fratres cari festivitatem sancti Otmari patris agamus exultantes gaudio sancti spiritus | Laetetur svevia prolis tantae glorioso partu foecunda domino | Exultet iuvenis tanti nutrix curiensis retianorum regio | Ecce iste est qui sacerdos in diebus suis deo complacens | Legem XPICTI custodiendo reconciliavit mundum domino | Candelabrum ponite fratres lucernae huic aureolum | Ut sublime posita clarum iocundius spargat lumen et diabolicos radio longe pellat errores | Caelestis patriae semitam monstrans plebi credentum | Hic igitur otmarus spiritu sancto plenus in scotigene galli cella verendi | Caenobialis vitae tradidit instituta benedictus ut castro fecit cassino | Studiis hunc locum fovens exemplis irradians | Itaque cum lupis caulas domini vastantibus | Auctoritas viri optimi zelo XPICTI obstaret raptus est ab eis | In insulam rheni fluminis qui detrusus diuque misere tractatus | De carcere huius vitae caeli regnum petiit | Inde suis supplicibus pacem xpicti tribuens | Qui nos deo semper comm #
Indexing notes: 
DE SANCTO OTMARO. EIA TURMA.