Aeterne rerum conditor noctem diemque

Folio: 
004r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
L
Genre: 
H
Cantus ID: 
a01546
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei iam sonat iubarque solis evocat | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus iacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Iesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Aeterne rerû côditor noctê diemqz qui regis, et têporum das têpora, vt alleues fastidiû. Nocturna lux viantib~ a nocte noctem segregans, praeco diei iam sonat iubarqz solis euocat. Hoc excitatus lucifer soluit polum caligine, hoc ônis erronum cohors viaz nocendi deserit. Hoc nauta vires colligit, pôtique mitescût freta hoc, ipsa petra ecclesiae, canente, culpam diluit. Surgam~ ergo strenue, gallus iacentes excitat, et sônolentos increpat, gallus negantes arguit. Gallo canête spes redit, aegris salus refûditur, mucro latronis côditur, lapsis fides reuertitur. Iesu labêtes respice, et nos vidêdo corrige, si respicis labes cadunt, fletuqz culpa soluitur. Tu lux refulge sensib~ mêtisqz somnuz discute, te nra vox primum sonet, et vota soluamus tibi. Deo patri sit gloria, eiusqz soli filio, cum spiritu paraclito, nunc et per ône saeculû. Amê.