Ex more docti mystico servemus

Folio: 
017r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
M
Genre: 
H
Cantus ID: 
008300.1
Mode: 
*
Extra: 
33
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus ore supplici dicamus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod sumus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Ex more docti mystico seruem̂ hoc ieiuniû, deno dierum circulo ducto quater notissimo. | Lex et prophetae primitus hoc praetulerût, postmodum christus sacrauit, ônium rex atque factor têporum. | Utamur ergo parcî verbis, cibis, et potibus, somno, iocis, et arctius perstemus in custodia. | Vitemus autem noxia, quae subruunt mentes vagas nullumqz demus callidi hostis locum tyrannidi. | Flectamus iram vindicem, ploremus ante iudicem, clamemus ore supplici, dicamus omnes cernui. | Nostris malis offendim̂ tuam deus clementiam: effunde nobis desuper remissor indulgentiam. | Memento quod sum̂ tui, licet caduci, plasmatis: ne des honorem nominis tui, precamur, alteri. | Laxa maluz quod fecimus, auge bonum quod poscimus: placere quo tandem tibi possimus hic, et perpetiz. | Praesta beata trinitas, concede simplex vnitas: vt fructuosa sint tuis ieiuniorû munera. | Amen.