Veni creator spiritus mentes tuorum

Folio: 
031r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
V
Genre: 
H
Cantus ID: 
g01590.1
Mode: 
7
Finalis: 
G
Extra: 
61
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora | Qui diceris paraclitus altissimi donum dei fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Tu septiformis munere digitus paternae dexterae tu rite promissum patris sermone ditans guttura | Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium | Per te sciamus da patrem noscamus atque filium teque utriusque spiritum credamus omni tempore | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia, quae tu creasti pectora. | Qui diceris paraclitus, altissimi donum dei, fons viuus, ignis, charitas, et spiritalis vnctio. | Tu septiformis munere, digitus paternae dexterae, tu rite promissum patris, sermone ditans guttura. | Accende lumê sensibus, infunde amorem cordibus, infirma nostri corporis virtute firmâs perpeti. | Hostez repellas longius, pacêque dones protinus: ductore sic te praeuio vitemus ône noxium. | Per te sciamus da patrem, noscamus atque filium, teque vtriusque spiritum credam̂ ôni tempore. | Deo patri sit gloria, et filio, qui a mortuis surrexit, ac paraclito, in saeculorum saecula. | Amen.
Range: 
1-f-m-4