Sacris solemniis juncta sint gaudia

Folio: 
040r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
M
Genre: 
H
Cantus ID: 
830301
Mode: 
5
Finalis: 
F
Extra: 
79
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Sacris solemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur caena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta patribus | Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus sic nos tu visita sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas | Amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Sacris solêniis iuncta sint gaudia, et ex praecordiis sonent praeconia, recedât vetera noua sint omnia corda, voces et opera. | Noctis recolitur coena nouissima, qua christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus iuxta legitima priscis indulta patrib̂. Post agnû typicû expletis epulis, corpus dominicum datû discipulis, sic totû ôib̂ quod totû singulis eî fatemur manibus. | Dedit fragilib̂ corporis ferculû, dedit et tristib̂ sanguinis poculû dicens accipite q̈ trado vasculû, ônes ex eo bibite. | Sic sacrificiû istud instituit, cuî officium cômitti voluit solis presbyteris, quib̂ sic congruit, vt sumât et dent caeteris. | Panis angelicus fit panis hominû, dat panis caeliĉ figuris terminû: o res mirabilis, mâducat dominum pauper seruus et humilis. | Te trina deitas vnaqz poscimus, sic nos tu visita sicut te colimus, per tuas semitas duc nos q̈o têdimus, ad lucê quaz inhabitas. | Amen.
Range: 
1-f-n-4