Timor et tremor venit in

Source: 
Folio: 
86v
Sequence: 
2
Office/Mass: 
MI
Genre: 
A
Position: 
10
Cantus ID: 
005153
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Timor et tremor venit in Ninivem civitatem magnam per quem sceleratae plebi indicitur jejunium et luctuosa plebs induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et prophetavit per universum regum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam boves et pecora non pascantur herbis terrae pueri et vituli non sugant matris ubera sed clament ad deum in fortitudine ternis diebus ne patiantur ut Sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus es miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem sibi noli claudere aurem tuam ad preces nostras sed subleva clemens afflictionem populi illud revolvens quod pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Timor et tremor uenit in niniue ciuitatem magnam per quem scelerata plebs indicit ieiunium et luctuosa turba induit seci licio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et prophetat per huniuersum regnum omnes uiri et sexus femineus non gustent quicquam bos et peccora non pascantur herbis terrae pueri et uituli non sugant matrum ubera sed clament ad deum in fortitudine ternis diebus ne paciantur sodomes sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus sis miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem tuam noli claudere aurem tuam ad preces nostras sed audi pre uoces ad flicts populi illud reuolue quod tu nobis pollicitus es dicens conuertimini ad me et ego reuertar ad uos alleluia | Gloria seculorum amen