Verbum bonum et suave personemus

Folio: 
142r
Sequence: 
8
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54218
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Verbum bonum et suave personemus illud ave per quod Christi fit conclave virgo mater filia | Per quod ave salutata mox concepit foecundata virgo David stirpe nata inter spinas lilia | Ave veri Salomonis ave vellus Gedeonis cujus magis tribus donis laudant puerperium | Ave solem genuisti ave prolem protulisti mundo lapso contulisti vitam et imperium | Ave mater verbi summi maris portus signum dumi aromatum virga fumi angelorum domina | Supplicamus nos emenda emendatos nos commenda tuo nato ad habenda sempiterna gaudia
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Verbum bonum et suave personemus illud ave per quod xpisti fit conclave virgo mater filia | Per quod ave salutata mox concepit fecundata virgo david stirpe nata inter spinas lylia | Ave veri salomonis ave vellus gedeonis cuius magi tribus donis laudant puerperium | Ave solem genuisti ave prolem protulisti mundo lapso contulisti vitam et imperium | Ave mater verbi summi maris portus signum dumi aromatum virga fumi angelorum domina | Supplicamus nos emenda emendatos nos commenda tuo nato ad habenda sempiterna gaudia