Sit laus tibi Jesu bone

Folio: 
225v
Sequence: 
8
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah55174
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Sit laus tibi Jesu bone dei frater evangelistae Jacobus excolitur | Laude festa festo die concrepent nunc melodiae Jacobi laus canitur | Hodie fit caeli civis angelorumque concivis Zebedaei Jacobus | Hinc exsultet omnis homo et ab hac sollemni domo reprobetur reprobus | Christi fidelis athleta tibi datur merces laeta duplicata venia | Cum apostolorum choris martyrum fusi cruoris possides insignia | Judex saecli martyr alme tibi duae dantur palmae pacis et victoriae | Judicas nec judicaris tui funes in praeclaris ceciderunt hodie | Ergo nos conserva tibi ut dum consistamus ibi coram summo judice | De intercessore bono et propitio patrono locemur in apice
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Sit laus tibi ihesu bone dei frater ewangeliste iacobus excolitur | Laude festa festo die concrepent nunc melodie iacobi laus caniiur | Hodie fit celi civis angelorumque concivis zebedei iacobus | Hinc exultet omnis homo et ab hac sollempni domo reprobetur reprobus | Cristi fidelis adletha tibi datur merces leta duplicata venia | Cum apostolorum choris martirum fusi cruoris possides insignia | Iudex secli martir alme tibi due dantur palme pacis et victorie | Iudicas nec iudicaris tui funes in preclaris ceciderunt hodie | Ergo nos conserva tibi ut dum consistamus ibi coram summo iudice | De intercessore bono et propicio patrono locemur in apice