Magnus deus in universa terra

Folio: 
274v
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53220
Mode: 
2T
Finalis: 
A
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Magnus deus in universa terra magna sunt ejus ubique omnia in caelo atque in terra opera | Qui est rex regum dominus omnium a patre genitus ante saecula | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | Atque perenni vita ornat candida dignanter corona | Plenus etenim Stephanus deitate atque gratia | Magna dabat prodigia docens verissima dogmata | Cum autem praedicaret jam praesentia | Nostrae redemptionis nova gaudia | Intento in superna caeli patet janua | Dixitque circumstanti plebi voce publica | Sacra plenus gratia | Ecce dei video admirabilem gloriam | Atque Jesum stantem in virtutis dei dextera | Claritate fulgida | Cum hoc audisset impia gens Judaica dans fremitum concita quassat lapidibus Stephani membra | Sed stat fortiter patiens martyr et orans ne his Christe noxam statuas sed jam suscipe animan meam | Et cum hoc dixisset in domino obdormivit pace aeterna | Tu et nobis martyr o Stephane sempiterna impetra gaudia amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Magnus deus in universa terra magna sunt eius ubique omnia in celo atque in terra opera | Qui est rex regum dominus omnium a patre genitus ante secula | Cuius caritas vera celo sublevat stephanum de terra | Atque perhempni vita ornat candida dignanter corona | Plenus etenim stephanus deitate atque gratia | Magna dabat prodigia docens verissima dogmata | Cum autem predicaret iam presentia | Nostre redemptionis nova gaudia | Intento in superna celi patet ianua | Dixitque circumstanti plebi voce publica | Sacra plenus gratia | Ecce dei video admirabilem gloriam | Atque ihesum stantem in virtutis dei dextera | Claritate fulgida | Cum hoc audisset impia gens iudaica dans fremitum conscita quassat lapidibus stephani menbra | Sed stat fortiter patiens martyr et orans ne hiis xpiste noxam statuas sed iam suscipe animan meam | Et cum hoc dixisset in domino obdormivit pace eterna | Tu et nobis martyr o stephane sempiterna impetra gaudia amen