Gaude Sion et laetare voce

Folio: 
276r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah55328
Mode: 
7/8
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Gaude Sion et laetare voce voto jucundare sollempni laetitia Tuus Thomas trucidatur per te Christe immolatur salutaris hostia Archipraesul et legatus nullo tamquam est elatus honoris fastigio Dispensator summi regis per tutula sin gregis trusus est exilio Telo certans pastorali ense cunctus spiritali triumphare meruit Hic per dei sui lege et per suo mori grege decertare studuit Tunc rectore desolatam et pastore viduatam se plangebat cantia Versa luce plausu miro exultavit tanto viro senonensis gallia Quo absente infirmatur infirmata conculcatur libertas ecclesiae Sic nos pastor reliquisti nec avero recessisti tramite justitiae Quondam cetu curiali primus eras et regali militans palatio Plebis aura favorali et ut mos est temporali plautebas praeconio Consequenter es mutatus praesulatu sublimatus novi homo reparatus felici commercio Ex adverso ascendisti et te murum objecisti caput tuum obtulisti Christi sacrificio Carnis tuae mortae spreta triumphalis es athleta palma et datur leta quod testantur insueta miranda miracula Cleri gemma clare Thoma motus carnis nostrae doma precum efficatia Ut in Christo vera vite radicati vere vite capiamus praemia amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Gaude syon et letare voce voto iocundare sollempni leticia. Tuus thomas trucidatur per te christe immolatur salutaris hostia. Archipresul et legatus nullo tamquam est elatus honoris fastigio. Dispensator summi regis per tutela singregis trusus est exilio. Telo certans pastorali ense cunctus spiritali triumphare meruit. Hic per dei sui lege et per suo mori grege decertare studuit. Tunc rectore desolatam et pastore viduatam se plangebat cantia. Versa luce plausu miro exultavit tanto viro senonensis gallia. Quo absente infirmatur infirmata conculcatur libertas ecclesie. Sic nos pastor reliquisti nec avero recessisti tramite iusticie. Quondam cetu curiali primus eras et regali militans palatio. Plebis aura favorali et ut mos est temporali plautebas preconio. Consequenter es mutatus presulatu sublimatus novo homo reparatus felici commercio. Ex adverso ascendisti et te murum obiecisti caput tuum obtulisti christi sacrificio. Carnis tue morte spreta triumphalis es athleta palma et datur leta quod testantur insueta miranda miracula. Cleri gemma clare Thoma motus carnis nostre doma precum efficatia. Ut in christo vera vite radicati vere vite capiamus premia. Amen.