O Maria stella maris pietate

Folio: 
292v
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54246
Finalis: 
A
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
O Maria stella maris pietate singularis pietatis oculo | Nos digneris intueri ne cuncteris misereri naufraganti saeculo | In hac valle lacrimarum nihil dulce nihil carum suspecta sunt omnia | Quid hic nobis erit tutum cuni nec ipsa vel virtutum tuta sit victoria | Caro nobis adversatur mundus carni suffragatur in nostram perniciem | Hostis instat nos infestans nunc se palam manifestans nunc occultans rabiem | Et peccamus et punimur et diversis irretimur laquis venantium | O Maria mater dei tu post deum summa spei tu dulce refugium | Tot et tantis irretiti non valemus his reniti nec vi nec industria | Consolatrix miserorum suscitatrix mortuorum mortis rumpe retia | Intendentes tuae laudi nos attende nos exaudi nos a morte libera | Quae post Christum prima sedes inter Christi coheredes Christo nos adnumera | Jesu mitis ac benigne cujus nomen est insigne dulce salutiferum | Munus nobis da salutis in defectu constitutis plenitudo munerum | Pater fili consolator unus deus unus dator multiformis gratiae | Solo nutu pietatis fac nos simplae trinitatis post spem frui specie amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
O maria stella maris pietate singularis pietatis oculo | Nos digneris intueri ne cuncteris misereri naufraganti seculo | In hac valle lacrimarum nichil dulce nichil carum suspecta sunt omnia | Quid hic nobis erit tutum cuni nec ipsa vel virtutum tuta sit victoria | Caro nobis adversatur mundus carni suffragatur in nostram perniciem | Hostis instat nos infestans nunc se palam manifestans nunc occultans rabiem | Et peccamus et punimur et diversis irretimur laquis venantium | O maria mater dei tu post deum summa spei tu dulce refugium | Tot et tantis irretiti non valemus hiis reniti nec vi nec industria | Consolatrix miserorum suscitatrix mortuorum mortis rumpe retia | Intendentes tue laudi nos attende nos exaudi nos a morte libera | Que post xpistum prima sedes inter xpisti coheredes xpisto nos adnumera | Ihesu mitis ac benigne cuius nomen est insigne dulce salutiferum | Munus nobis da salutis in defectu constitutis plenitudo munerum | Pater fili consolator unus deus unus dator multiformis gratie | Solo nutu pietatis fac nos simple trinitatis post spem frui specie Amen