Laudemus omnes inclyta Bartholomaei merita |

Folio: 
295r
Sequence: 
3
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah55086
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laudemus omnes inclyta Bartholomaei merita | Cujus sacra sollemnia nobis inspirant gaudia | Per diem centum vicibus flexis orabat genibus | Nec minus noctis tempore toto prostratus corpore | In istius praesentia obmutescunt daemonia | Christi sonante buccina falsa terrentur numina | Non Astaroth illudere genti permisit miserae | Nec fallere nec laedere nec laesis potest parcere | Gravi dignus supplicio cruciatur incendio | Quanta sit ejus tortio Berith patet juditio | Per virtutes apostoli patescit fraus diaboli | Arte detecta subdoli cultures cessant idoli | Liber exsultat Pseustius hostis repressa rabie | Credit et rex Polimius propter salutem filiae | Permissus ab apostolo daemon mugit ex idolo | A vobis ultra miseri sacra non posco fieri | Me jam nil posse fateor qui vix respirans torqueor | Ante diem judicii poenam ferens incendii | Sic effatus disparuit et sigilla comminuit | Sic nec praesentes terruit nam virtus crucis adfruit | Christi signat charactere fanum manus angelica laesos absolvit libere potestate mirifica | Mox pellem mutat India tincta baptismi gratia | Ruga carens et macula caelesti gaudet copula | Currunt ergo pontifices ad Astriagem supplices | Athletam jam emeritum poscentes ad interitum | Sub Christi testimonio caput objecit gladio | Sic triumphavit hodie doctor et victor Indiae | Bartholomaee postula pro servis prece sedula | Ut post vitae curricula Christum laudent in saecula amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Laudemus omnes inclyta bartholomei merita | Cuius sacra sollempnia nobis inspirant gaudia | Per diem centum vicibus flexis orabat genibus | Nec minus noctis tempore toto prostratus corpore | In istius presentia obmutescunt demonia | Xpisti sonante bucina falsa terrentur numina | Non astaroth illudere genti permisit misere | Nec fallere nec ledere nec lesis potest parcere | Gravi dignus supplicio cruciatur incendio | Quanta sit eius torcio berith patet iudicio | Per virtutes apostoli patescit fraus diaboli | Arte detecta subdoli cultures cessant ydoli | Liber exultat pseustius hostis repressa rabie | Credit et rex polimius propter salutem filie | Permissus ab apostolo demon mugit ex ydolo | A vobis ultra miseri sacra non posco fieri | Me iam nil posse fateor qui vix respirans torqueor | Ante diem iudicii penam ferens incendii | Sic effatus disparuit et sigilla comminuit | Sic nec presentes terruit nam virtus crucis affruit | Xpisti signat caractere fanum manus angelica lesos absolvit libere potestate mirifica | Mox pellem mutat india tincta baptismi gratia | Ruga carens et macula celesti gaudet copula | Currunt ergo pontifices ad astriargem supplices | Athletam iam emeritum poscentes ad interitum | Sub xpisti testimonio caput obiecit gladio | Sic triumphavit hodie doctor et victor indie | Bartholomee postula pro servis prece sedula | Ut post vite curricula xpistum laudent in secula Amen