Laus erumpat ex affectu psallat

Folio: 
299r
Sequence: 
3
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah55258
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus jucunda laus decora quando laudi cum canora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab ejus se defraudent diei laetitia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollemnis victoria | Draco vetus exturbatur et draconis effugatur inimica legio | Exturbatus est turbator et projectus accusator a caeli fastigio | Sub tutela Michaelis pax in terra pax in caelis laus et jubilatio | Cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in proelio | Suggestor sceleris pulsus ab superis per hujus aeris oberrat spatia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnihilat praesens custodia | Tres distinctae ierarchiae jugi vacant theoriae jugique psallentio | Nec obsistit theoria sive jugis harmonia jugi ministerio | O quam mirae caritatis est supernae civitatis ter terna distinctio | Quae nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur ejus diminutio | Sicut sunt hominum divisae gratiae sic erunt ordinum distinctae gloriae justis in praemio | Solis est alia quam lunae dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet caelestium | Coaequalis his futurus licet nondum plene purus spe praesumat praemium | Ut ab ipsis adjuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim caelestibus erigamus puras mentes ad caelum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Capitis sit gloria menbrisque sit concordia Amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus iocunda laus decora quando laudi cum canora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab eius se defraudent diei leticia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollempnis victoria | Dracho vetus exturbatur et drachonis effugatur inimica legio | Exturbatus est turbator et proiectus accusator a celi fastigio | Sub tutela michaelis pax in terra pax in celis laus et iubilatio | Cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in prelio | Suggestor sceleris pulsus ab superis per huius aeris oberrat spacia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnichilat presens custodia | Tres distincte ierarchie iugi vacant theorie iugique psallentio | Nec obsistit theoria sive iugis harmonia iugi ministerio | O quam mire caritatis est superne civitatis ter terna distinctio | Que nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur eius diminutio | Sicut sunt hominum divise gratie sic erunt ordinum distincte glorie iustis in premio | Solis est alia quam lune dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet celestium | Coequalis hiis futurus licet nondum plene purus spe presumat premium | Ut ab ipsis adiuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim celestibus erigamus puras mentes ad celum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Capitis sit gloria menbrisque sit concordia Amen