Rex salomon fecit templum quorum

Folio: 
305r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah55031
Mode: 
1T/2T
Finalis: 
A
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Rex salomon fecit templum quorum instar et exemplum Christus et ecclesia Hujus hic est imperator fundamentum et fundator mediante gratia Quadri templi fundamenta marinora sunt instrirantam parietum paria Candes flos est castitatis lapis quadrus in prelatis virtus et constantia Longitudo latitudo templi quos sublimitas Intellecta fide recta sunt fides spes caritas Sed tres partes sunt in templo trinitatis sub exemplo una suma media Ima signat vivos cunctos et secunda tam defunctos redivivos tertia Sexagenos quinque per se sed et partes universae habent lati cubitos Harum trium tres conventus trinitati dant contentus unitati debitos Templi cultus extat multus cynamomus odor domus mirra stractis cassia Quae honorum datus morum atque bonos praecum sonos sunt significantia In hac casa cuncta vasa sit ex auro de thesauro pre electo penitus Nam magistros et ministros decet doctos et excoctos igne sancti spiritus Sic ex bonis Salomonis quae rex David preparavit fiunt aedificia Nam in lignis rex insignis vivit tyri cujus viri tractant edificia Jam ex gente Judeis quos sicut templum ab jusque conditur ecclesia Christe qui hanc et hos unus lapis huic et hiis communis tibi laus et gloria Amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Rex salomon fecit templum quorum instar et exemplum christus et ecclesia. Huius hic est imperator fundamentum et fundator mediante gratia. Quadri templi fundamenta marinora sunt instrirantam parietum paria. Candes flos est castitatis lapis quadrus in prelatis virtus et constantia. Longitudo latitudo templi quos sublimitas. Intellecta fide recta sunt fides spes caritas. Sed tres partes sunt in templo trinitatis sub exemplo una summa media. Ima signat vivos cunctos et secunda tam defunctos redivivos tercia. Sexagenos quinque per se sed et partes universe habent lati cubitos. Harum trium tres conventus trinitati dant contentus unitati debitos. Templi cultus extat multus cynamomus odor domus mirra stractis cassia. Que honorum datus morum atque bonos precum sonos sunt significantia. In hac casa cuncta vasa sit ex auro de thesauro pre electo penitus. Nam magistros et ministros decet doctos et excoctos igne sancti spiritus. Sic ex bonis salomonis que rex david preparavit fiunt edificia. Nam in lignis rex insignis vivit tyri cuius viri tractant edificia. Jam ex gente iudeis quos sicut templum ab jusque conditur ecclesia. Christe qui hanc et hos unus lapis huic et hiis communis tibi laus et gloria. amen.