Lauda Sion salvatorem lauda ducem

Folio: 
312r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah50385
Mode: 
7
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis | Quantum potes tantum gaude quia major omni laude nec laudare sufficis | Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur | Quem in sacrae mensa coenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur | Sit laus plena sit sonora sit jucunda sit decora mentis jubilatio | Dies enim sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio | In hac mensa novi regis novum pascha novae legis phase vetus terminat | Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat | Quod in coena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam | Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam | Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem | Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem | Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae | Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie | A sumente non concisus non confractus non divisus integer accipitur | Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus minuitur | Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus | Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus | Fracto tantum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur | Nulla rei fit scissura signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur | Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus | In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna patribus | Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium | Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tuos ibi commensales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Lauda syon salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis | Quantum potes tantum gaude quia maior omni laude nec laudare sufficis | Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur | Quem in sacre mensa cene turbe fratrum duodene datum non ambigitur | Sit laus plena sit sonora sit iocunda sit decora mentis iubilacio | Dies enim sollemnis agitur in qua mense prima recolitur huius institucio | In hac mensa novi regis novum pasca nove legis phase vetus terminat | Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat | Quod in cena xpistus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam | Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam | Dogma datur xpistianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem | Quod non capis quod non vides animosa firmat fides preter rerum ordinem | Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximie | Caro cibus sanguis potus manet tamen xpistus totus sub utraque specie | A sumente non concisus non confractus non divisus integer accipitur | Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus minuitur | Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inequali vite vel interitus | Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus | Fracto tantum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur | Nulla rei fit scissura signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur | Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus | In figuris presignatur cum ysaac imolatur agnus pasche deputatur datur manna patribus | Bone pastor panis vere ihesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra vivencium | Tu qui cuncta scis et valles qui nos pascis hic mortales tuos ibi conmensales coheredes et sodales fac sanctorum civium Amen