Laudes crucis attollamus nos qui

Folio: 
306r
Sequence: 
2
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54120
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet dum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudant qui per crucem sibi gaudent vite dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus totius saeculi arbor fructifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens sanguine agne sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine | Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec retenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per quam filix aquas jecit Moysi officio | Nulla salus est in domino si non cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lecythus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes credunt sola cruce Christo duce unus fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina Christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana sit in tuo nomine | Assistentes crucia laudi consecrator crucia audi atque servos tue crucis post hanc vitam vere lucis transfer ad Palatia | Quos tormentis vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies venit ire nobis confer et largire sempiterna gaudia
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Laudes crucis attollamus nos qui crucis exultamus speciali gloria | Dulce melos tangat celos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet dum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudant qui per crucem sibi gaudent vite dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus tocius seculi arbor fructifera | O quam felix quam preclara fuit hec salutis ara rubens sanguine agne sine macula qui mundavit secula ab antiquo crimine | Hec est scala peccatorum per quam xpistus rex celorum ad se traxit omnia | Forma cuius hoc ostendit que terrarum comprehendit quatuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec retenter est inventa crucis hec religio | Ista dulces aquas fecit per quam filix aquas iecit moysi officio | Nulla salus est in domino si non cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechitus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed iam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes credunt sola cruce xpisto duce unus fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit demonia | Dat captivis libertatem vite confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina xpistiana salva sanos egros sana quod non valet vis humana sit in tuo nomine | Assistentes crucia laudi consecrator crucia audi atque servos tue crucis post hanc vitam vere lucis transfer ad palacia | Quos tormentis vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies venit ire nobis confer et largire sempiterna gaudia