Benedicta semper sancta sit trinitas

Folio: 
002r
Sequence: 
4
Feast: 
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53081
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honor aeque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Maiestas par et potestas decus honor eque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Et nos voce precelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes iubilemus altithrono domino laudes in excelso | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria | Per infinita ...