Sancti Baptistae Christi praeconis | Sollemnia

Folio: 
002r
Sequence: 
5
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53163
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Sancti Baptistae Christi praeconis | Sollemnia celebrantes moribus ipsum sequamur | Ut ad viam quam praedixit asseclas suos perducat | Devoti te sanctissime hominum amice Jesu Christi flagitamus ut gaudia percipiamus | Apparens quae Zachariae Gabriel repromisit qui tuam celebrarent obsequiis nativitatem | Et per haec festa aeterna gaudia adipiscamur | Qua sancti dei sacris deliciis laeti congaudent | Te qui praeparas fidelium corda ne quid devium vel lubricum deus in eis inveniat | Te deposcimus ut crimina nostra et facinora continua prece studeas absolvere | Placatus ut ipse suos semper invisere fideles | Et mansionem in eis facere dignetur | Et agni vellere quem tuo digito | Mundi monstraveras tollere crimina | Nos velit induere | Ut ipsum mereamur angelis associi | In alba veste sequi ad portam clarissimam | Amice Christi Joannes
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Sancti baptiste xpisti preconis | Sollemnia celebrantes moribus ipsum sequamur | Ut ad viam quam predixit asseclas suos perducat | Devoti te sanctissime hominum amice ihesu xpisti flagitamus ut gaudia percipiamus | Apparens que zacharie gabriel repromisit qui tuam celebrarent obsequiis nativitatem | Et per hec festa eterna gaudia adipiscamur | Qua sancti dei sacris deliciis leti congaudent | Te qui preparas fidelium corda ne quid devium vel lubricum deus in eis inveniat | Te deposcimus ut crimina nostra et facinora continua prece studeas absolvere | Placatus ut ipse suos semper invisere fideles | Et mansionem in eis facere dignetur | Et agni vellere quem tuo digito | Mundi monstraveras tollere crimina | Nos velit induere | Ut ipsum mereamur angelis associi | In alba veste sequi per portam clarissimam | Amice xpisti ioannes