Petre summe Christi pastor et

Folio: 
002r
Sequence: 
6
Feast: 
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53210
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Petre summe Christi pastor et Paule gentium doctor | Ecclesiam vestris doctrinis illuminatam | Per circulum terrae precatus adjuvet vester | Nam dominus Petre caelorum tibi claves dono dedit | Armigerum Beniamin Christus te scit suum vasque electum | Mare planta te Petre Christus conculcare tuae dedit caritati | Umbram tui corporis infirmis debilibusque fecit medicinam | Spermologon philosophos te Paule Christus dat vincere sua voce | Multiplices victorias tu Paule Christo per populos acquisisti | Postremo victis omnibus barbaris ad arcem summi pergitis culminis germanos discordes sub jugum [Christi pacatos] jam coacturi | Ibi Neronis feritas principes apostolorum proeliis plurimis victores diverse te Petre et Paule addixerat poenae mortis | Te crux associat te vero gladius cruentus mittit Christo
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Petre summe xpisti pastor et paule gentium doctor | Ecclesiam vestris doctrinis illuminatam | Per circulum terre precatus adiuvet vester | Nam dominus petre celorum tibi claves dono dedit | Armigerum Beniamin xpistus te scit suum vasque electum | Mare planta te petre xpistus conculcare tue dedit caritati | Umbram tui corporis infirmis debilibusque fecit medicinam | Spermologon philosophos te paule xpistus dat vincere sua voce | Multiplices victorias tu paule xpisto per populos acquisisti | Postremo victis omnibus barbaris ad arcem summi pergitis culminis germanos discordes sub iugum [Christi pacatos] iam coacturi | Ibi neronis feritas principes apostolorum proeliis plurimis victores diverse te petre et paule addixerat pene mortis | Te crux associat te vero gladius cruentus mittit xpisto