Te unum in substantia trinitatem in personis confitemur
Te semper idem esse vivere et intellegere profitemur
Verbo domini caeli firmati sunt*
Benedicat nos deus deus noster benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae
Deus misereatur nostri et benedicat nos deus
Benedictus dominus deus Israel qui facis mirabilia solus et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum
Replebitur majestate ejus omnis terra fiat fiat
Quis deus magnus sicut deus noster tu es deus qui facis mirabilia