Browse chants

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
GB-WO F.160 115r 1 Omnipotens deus supplices te rogamus
Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus domino hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronum et dominationum principatum et potestatum et virtutum cum cherubim et seraphim ut ipsi ut intercedant pro nobis qui non cessant clamare dicentes sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos hodie exaudire alleluia
Ad Processionem
X
A 22 004143 8
GB-WO F.160 115r 2 Oremus dilectissimi nobis deum patrem
Oremus dilectissimi nobis deum patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem repellat aperiat carceres vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis apereat et pacem tribuat in diebus nostris insurgentesque repellat inimicos et de manu inferni liberet nos propter nomen suum alleluia alleluia
Ad Processionem
X
A 23 004190 7
GB-WO F.160 115r 3 Timor et tremor venit in
Timor et tremor venit in Ninivem civitatem magnam per quem sceleratae plebi indicitur jejunium et luctuosa turba induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et praedicavit per universum regnum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam boves et pecora non pascantur herbis terrae pueri et vituli non sugant matris ubera sed clament ad eum in fortitudine ternis diebus ne patiantur ut Sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus esto miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem sibi noli claudere aures tuas ad preces nostras sed adiuva quae vide afflictionem populi illud revolve quod nobis pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia
Ad Processionem
X
A 24 005153 8