Browse chants

Displaying 1 - 49 of 49 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
A-Wn 1890 246r 20 Gratias tibi domine Jesu*
Gratias tibi domine Jesu*
Afrae
V
A 002978 *
A-Wn 1890 246r 21 Martyr sancta*
Martyr sancta*
Afrae
V
R 007135 *
A-Wn 1890 246r 22 Gloriosa et beatissima Christi martyr
Gloriosa et beatissima Christi martyr Afra quae per florem paradisi pretiosum praesulem Narcissum divinitus medicata mortiferos idolatriae et priscae turpitudinis morbos evasisti teque ipsam vivum et illibatum domino holocaustum per ignem passionis obtulisti nos quaesumus quamvis sordidos quamvis peccatores tui nunc memoriam venerantes sereno vultu respice et cum beatis martyrii tui consortibus pro nostris reatibus intercede
Afrae
V
A M 002954 3
A-Wn 1890 246v 1 Vigili corde dominum adorantes venite
Vigili corde dominum adorantes venite qui a sordibus purgatam sanctis martyribus beatam sociavit Afram
Afrae
M
I 001183 ?
A-Wn 1890 246v 2 Cum sub Diocletiano tyranno saeva
Cum sub Diocletiano tyranno saeva persecutionis tempestas Christi turbaret ecclesias beatus praesul Narcissus domino favente vindelicam venit Augustam
Afrae
M
A 1.1 002035 1
A-Wn 1890 246v 3 In qua civitate cum puellis
In qua civitate cum puellis suis veneris sacris dedita tunc turpis sed postmodum sanctissima habitabat Afra
Afrae
M
A 1.2 003275 2
A-Wn 1890 246v 4 Cujus prostibulum cum Felice diacono
Cujus prostibulum cum Felice diacono suo sanctus praesul ignorans ingressus pacem domui imprecatur benigneque quasi pro turpi amatore suscipitur
Afrae
M
A 1.3 001967 3
A-Wn 1890 246v 5 Cum psalmis deo et hymnis
Cum psalmis deo et hymnis sancti viri vota persolverent Afra stupens et tremebunda insoliti quid sibi hospites velint est admirata
Afrae
M
A 1.4 002026 4
A-Wn 1890 246v 6 Audiens vero beatum virum christianorum
Audiens vero beatum virum christianorum esse antistitem pedibus ejus prosternitur se turpem se peccatricem tali se indignam hospite profitetur
Afrae
M
A 1.5 001517 5
A-Wn 1890 246v 7 Quam vir sanctus verbis evangelicis
Quam vir sanctus verbis evangelicis consolatus ad paenitentiam et conversionem cohortatur eique si credere et baptizari velit veniam et vitam aeternam pollicetur
Afrae
M
A 1.6 004437 6
A-Wn 1890 247r 1 Beatus pontifex Narcissus cum beatas
Beatus pontifex Narcissus cum beatas feminas gratia divina praeventas capaces verbi persensisset toto nisu fructices errorum exstirpare et veritatis frugem studuit inserere
Afrae
M
R 1.1 006223 1
A-Wn 1890 247r 2 Domino pro ipsis supplicans et
Domino pro ipsis supplicans et verbum vitae eis annuntians
Afrae
M
V 01 006223a 1S
A-Wn 1890 247r 3 Pulchra facie*
Pulchra facie*
Afrae
M
R 1.2 007452 *
A-Wn 1890 247r 4 Sancto praesule precibus obnixius insistente
Sancto praesule precibus obnixius insistente daemon nigerrimus et horrore plenus apparuit ac se injuria suis e sedibus pelli proclamabat
Afrae
M
R 1.3 007604 ?
A-Wn 1890 247r 5 Mundi cordis amatorem nil in
Mundi cordis amatorem nil in tam sordidis habere vasis protestatur
Afrae
M
V 01 007604a ?S
A-Wn 1890 247v 1 Hostis antiquus caelesti virtute et
Hostis antiquus caelesti virtute et rationum veritate confutatus victus tandem aufugit et deditas jam Christo feminas ejulans reliquit
Afrae
M
R 1.4 006871 ?
A-Wn 1890 247v 2 Coactus a sancto pontifice mortiferum
Coactus a sancto pontifice mortiferum in faucibus alpium draconem perimere
Afrae
M
V 01 006871a ?S
A-Wn 1890 247v 3 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Afrae
M
V 02 909000 ?S
A-Wn 1890 247v 4 Sancto pontifice in divinis laudibus
Sancto pontifice in divinis laudibus pernoctante lux caelitus emissa et tenebras noctis excussit et cor Afrae splendore fidei illuminavit
Afrae
M
A 2.1 004760 7
A-Wn 1890 247v 5 Cumque dulcem sanae doctrinae saporem
Cumque dulcem sanae doctrinae saporem praegustasset Afra puellas suas allocuta promptas eas ad viam vitae pedisequas invenit
Afrae
M
A 2.2 002059 8
A-Wn 1890 247v 6 Afra priscam Rahab Jerichontem secuta
Afra priscam Rahab Jerichontem secuta veri Jesu legatos ad supplicium a persecutoribus requisitos sub lini fasciculis supernae civitatis futura civis occultavit
Afrae
M
A 2.3 001304 1
A-Wn 1890 247v 7 Imbuta verae fidei rudimentis Afra
Imbuta verae fidei rudimentis Afra quaeque a sancto hospite salutaria percepit matri suae Hilariae fideliter indicavit
Afrae
M
A 2.4 003189 3
A-Wn 1890 247v 8 Quae beatum virum noctu ad
Quae beatum virum noctu ad se transmissum gratulabunda suscipiens pedes ejus amplectitur vitaeque prioris miseros errores confitetur
Afrae
M
A 2.5 004423 5
A-Wn 1890 248r 1 Auditis praesul sanctus turpissimis ab
Auditis praesul sanctus turpissimis ab Hilaria daemonum culturis gemens et lacrimas fundens pias cum diacono suo pro tanto errore domino preces effudit
Afrae
M
A 2.6 001524 7
A-Wn 1890 248r 2 Propulso post longum conflictum prisci
Propulso post longum conflictum prisci erroris persuasore vir domini Narcissus beatas mulieres fide Christi plenius instruxit et salutari lavacro paenitentia et jejuniis praeparari fecit
Afrae
M
R 2.1 007442 ?
A-Wn 1890 248r 3 Familiam totam cognatos affines et
Familiam totam cognatos affines et amicos
Afrae
M
V 01 007442a ?S
A-Wn 1890 248r 4 Cum fontem vitae sitientes et
Cum fontem vitae sitientes et fide alacres perspexisset sanctus pontifex domino gratias referens Christi baptismo gaudentes abluit omnes
Afrae
M
R 2.2 006365 ?
A-Wn 1890 248v 1 Vasa prius irae in vasa
Vasa prius irae in vasa emundans misericordiae
Afrae
M
V 01 006365a ?S
A-Wn 1890 248v 2 Mox omnibus in fide Christi
Mox omnibus in fide Christi confortatis avunculum Afrae Dionysium episcopum eis praefecit et domum Hilariae ecclesiam dedicavit
Afrae
M
R 2.3 007181 ?
A-Wn 1890 248v 3 Ut ubi spurca pridem commercia
Ut ubi spurca pridem commercia Christi deinceps frequentarentur mysteria
Afrae
M
V 01 007181a ?S
A-Wn 1890 249r 1 Martyr sancta dei quae flagrans
Martyr sancta dei quae flagrans igne fidei flammas sprevisti tortorum victima Christi qui foedant mores precibus restingue calores alleluia
Afrae
M
R 2.4 007135 ?
A-Wn 1890 249r 2 Crescat ut in nobis divini
Crescat ut in nobis divini fervor amoris
Afrae
M
V 01 007135a ?S
A-Wn 1890 249r 3 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Afrae
M
V 02 909000 ?S
A-Wn 1890 249r 4 Gratias tibi domine Jesu referimus
Gratias tibi domine Jesu referimus immensas quia in beata martyre Afra ubi abundavit iniquitas superabundavit et gratia tua
Afrae
M
A 3. 002978 8
A-Wn 1890 249r 5 Postquam novella conversa Afra beatus
Postquam novella conversa Afra beatus Narcissus Augustae fundavit ecclesiam novam domino lucraturus familiam Hispaniarum urbem adiit Gerundam
Afrae
M
R 3.1 007409 ?
A-Wn 1890 249r 6 Ubi cum Felice diacono suo
Ubi cum Felice diacono suo feliciter martyrium consummavit
Afrae
M
V 01 007409a ?S
A-Wn 1890 249r 7 Fervente interim immani persecutionis saevitia
Fervente interim immani persecutionis saevitia beata Afra comprehenditur et Gaii judicis tribunalibus praesentatur
Afrae
M
R 3.2 006727 ?
A-Wn 1890 249r 8 Gaudens et tripudians coronamque martyrii
Gaudens et tripudians coronamque martyrii adipisci desiderans
Afrae
M
V 01 006727a ?S
A-Wn 1890 249v 1 Regnum mundi*
Regnum mundi*
Afrae
M
R 3.3 007524 *
A-Wn 1890 249v 2 Multis hinc inde sermonum conflictationibus
Multis hinc inde sermonum conflictationibus habitis multis blandiciis minis et terroribus incassum consumptis beata martyr interrita permanens omnia pro Christo perpeti tormentorum genera desiderabat
Afrae
M
R 3.4 007189 ?
A-Wn 1890 249v 3 Christum libere confitens Christum ardenter
Christum libere confitens Christum ardenter sitiens dissolvi et esse cum Christo cupiens
Afrae
M
V 01 007189a ?S
A-Wn 1890 249v 4 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Afrae
M
V 02 909000 ?S
A-Wn 1890 249v 5 Invicta Christi testis Afra variis
Invicta Christi testis Afra variis a judice Gaio modis attentata ab agnitae veritatis confessione nulla potuit deterreri ratione
Afrae
L
A 1 003397 1
A-Wn 1890 249v 6 Constans animo persistens et libera
Constans animo persistens et libera tyrannum voce confundens crudeli postremo sententia viva ignibus est sancta martyr addicta
Afrae
L
A 2 001897 2
A-Wn 1890 249v 7 In quamdam itaque Lici fluminis
In quamdam itaque Lici fluminis insulam ducta ardentem flammis crepitantibus pyram laeta conspicatur et ut a pristinis per hanc sordibus expurgari mereretur suppliciter salvatoris mundi pietatem precatur
Afrae
L
A 3 003277 3
A-Wn 1890 249v 8 Ignium flammis circumdata dominum hymnizans
Ignium flammis circumdata dominum hymnizans benedixit et inter gratiarum actiones martyrio candidatum caelo spiritum reddidit
Afrae
L
A 4 003168 4
A-Wn 1890 249v 9 Sancti corporis reliquias beatae ejus
Sancti corporis reliquias beatae ejus puellae a flumine reductas flebiles cum amicis exsequias celebrantes sepelierunt et super eas aediculam vilibus ex lignis construxerunt
Afrae
L
A 5 004724 5
A-Wn 1890 249v 10 Cum ad martyris sepulcrum Christo
Cum ad martyris sepulcrum Christo vota reddentes beatae convenissent mulieres jussu tyranni ad cultum idolorum a tortoribus frustra sunt coactae et fortes in fide mox ignibus suppositis concrematae ad martyrii triumphum et ipsae pariter pervenere
Afrae
L
A B 001971 6
A-Wn 1890 250r 1 O mirandam et laudandam mutationem
O mirandam et laudandam mutationem dexterae excelsi quam in beatis martyribus quarum venerandam recolimus memoriam domine Jesu Christe misericorditer ostendisti pro qua debitas tibi grates referentes supplicamus ut ipsarum meritis suffragantibus nos de vitiis ad virtutes mutare et in adoptionem filiorum dei digneris transformare
Afrae
V2
A M 004043 7