Browse chants

Displaying 1 - 6 of 6 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-SGs 391 022a 1 Istae sunt terribiles ut castrorum
Istae sunt terribiles ut castrorum acies omnes ordinatae quae tonsarum similes ascenderunt sanguinis unda dealbatae
XI milium Virginum
V2
R 602598 ?
CH-SGs 391 022a 2 Ut columbae lacte lotae sic
Ut columbae lacte lotae sic revera pulchrae totae
XI milium Virginum
V2
V 01 602598a ?S
CH-SGs 391 022a 3 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto*
XI milium Virginum
V2
V 02 909000 ?S
CH-SGs 391 022a 4 O flos campi et lilium
O flos campi et lilium convallium Jesu Christe qui es sponsus et amor virginum quam jucundum interesse tuo semper conspectui quem laudantes prosequuntur virginales cunei ubi dulcis resonat melodia virgo Ursula simul cum Maria et frequenter ingeminat tibi Christe sit laus et gloria
XI milium Virginum
V2
A M 203439 1
CH-SGs 391 022a 5 Alleluia Hodie virginum chorus trucidatus
Alleluia Hodie virginum chorus trucidatus est pro Christo sponso suo qui posuit animam suam pro ovibus suis et pro suo grege mori dignatus est
XI milium Virginum
X
Al 507035
CH-SGs 391 022a 6 Jucunda deo laudatio sit in
Jucunda deo laudatio sit in hac die sanctis consecrata | Quos coronat in caelo honore et gloria | Virginum sponsus qui pascit inter lilia | Quarum triumphis exsultat caelorum curia | Quarum coronis ornatur mater ecclesia | Beata vere quae tot electas virgines protulisti Britannia | Beata pio quae purpurata es earum cruore Colonia | Jam deo devota beati exercitus regina Ursula | Ex dictis erat angelicis martyrii virginum praescia | Quod dum cognoscunt sacrae virgines gaudio gaudent fundunt lacrimas adorant collaudant deum humili corde voce pia | Commendant Christo suas animas mundum contemnunt mente socia prudentes ornatae sumpto oleo lampadae fulgida | Vere mirabilis in sanctis deus virtutis tuae gratia | Hodie virginum qui coronasti undena clara milia | Hunni feroces gens barbarica cunctisque gentibus inimica | Agnas insontes gregis domini prosternunt rabie inaudita | Hic sanguinis pretiosi sanctarum fluxerunt flumina | Hic corpora jacent fusa munimen tuum Colonia | Solvitur obsidio libertas redditur hostibus fugatis urbem salvant martyrum merita | Laetare Colonia gaude Britannia quamque visitarunt votis et precibus urbs Romula | Exsultent sancti tot consortibus laetetur tot patronis ecclesia | Istarum venerantes merita precamur nostra laxari crimina | Sit tibi pater caelestis cum nato et spiritu sancto laus et gloria uni deo per saecula
XI milium Virginum
X
Sq 508020