Browse chants

Displaying 1 - 18 of 18 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CZ-Pu XIV B 13 080v 4 Omnes monasticam professi
Omnes monasticam professi humilem et arduam vitam laudibus digne devotis tanti stemmatis exaltare pulchram claram margaritam sanctam scilicet Scholasticam quo frater in sorore a monachis veneretur immo deus inutrisque laudetur
Scholasticae
V
A M 206952 1
CZ-Pu XIV B 13 081r 1 Dominum dominorum adoremus
Dominum dominorum adoremus Christum qui beatam Scholasticam comsit virginitatis corona
Scholasticae
M
I 100400 4
CZ-Pu XIV B 13 081r 2 Spiritus ut pandit caelum
Spiritus ut pandit caelum Scholastica scandit quae prece sua nostra dignetur tergere probra ut bona capere possimus aeterna
Scholasticae
M
A 206964 7
CZ-Pu XIV B 13 081r 3 Soror namque beatissimi
Soror namque beatissimi patris nostri benedicti habens nomen Scholastica ad ipso tempore infantiae suae omnipotenti domino dedicata est
Scholasticae
M
R 1 603069 7
CZ-Pu XIV B 13 081r 4 Quae liberiori genere ex
Quae liberiori genere ex provincia Nursiae exorta concordia vocabulo spiritalem fortita disciplinam
Scholasticae
M
V 01 603069a 7
CZ-Pu XIV B 13 081r 5 Quadam vero die venit ex more
Quadam vero die venit ex more fratrem videre ad quam sanctus pater cum discipulis descendit qui totum diem in laudibus dei sacrisque colloquiis perducentes consederunt
Scholasticae
M
R 2 603070 8
CZ-Pu XIV B 13 081v 1 Jam noctis incumbentibus
Jam noctis incumbentibus tenebris simul acceperunt cibos
Scholasticae
M
V 01 603070a 8S
CZ-Pu XIV B 13 081v 2 Cumque adhuc ad mensam
Cumque adhuc ad mensam consedisset et inter sacra colloquia hora tardior se protraxisset sanctimonialis femina rogavit fratrem suum collocutionis gratia ut nocte illa se non desereret sed commaneret
Scholasticae
M
R 3 603071 1
CZ-Pu XIV B 13 081v 3 Cumque sanctus pater
Cumque sanctus pater petitum negaret ut dilecta deo hoc audiret oratione cum lacrimis ad caelos mox transmissa et inmensa pluvia demissa invitum illum coegit
Scholasticae
M
V 01 603071a 1
CZ-Pu XIV B 13 081v 4 Post triduum igitur sanctus
Post triduum igitur sanctus pater in cella consistens vidit sororis animam de corpore egressam in specie candide columbae penetrare caelum qui gloriae ejus tante congaudens in hymnis et laudibus omnipotenti grates magnas reddidit et ejus obitum fratribus de nuntiavit
Scholasticae
M
R 4 603072 7
CZ-Pu XIV B 13 082r 1 Tunc vir dei missis
Tunc vir dei missis nuntiis qui virginis deferrent corpusculum almum in sepulchro proprio humandum interim totus in viscera pietatis effusus
Scholasticae
M
V 01 603072a 7
CZ-Pu XIV B 13 082r 2 Sanctus pater Benedictus
Sanctus pater Benedictus elevatis in aera oculis vidit spiritum germane sororis sancte videlicet Scholasticae virginis mirabiliter ascendentem ad deum qui est mirabilis dominus in altis
Scholasticae
L
A 1 206961 1
CZ-Pu XIV B 13 082r 3 Benedicta Scholastica soror
Benedicta Scholastica soror patris Benedicti hodie meruit in confessione atria domini intrare
Scholasticae
L
A 2 206926 1
CZ-Pu XIV B 13 082v 1 In velamento alarum tuarum
In velamento alarum tuarum domine protecta virgo beata Scholastica desiderio cordis almo adhaesit misericordiae tuae quae est melior super vitas
Scholasticae
L
A 3 206943 4
CZ-Pu XIV B 13 082v 2 Benedico te pater domini mei
Benedico te pater domini mei Jesu Christi quia per filium tuum in numero virginum prudentum me computare dignatus es
Scholasticae
L
A 4 206925 8
CZ-Pu XIV B 13 082v 3 Laudate dominum in caelis
Laudate dominum in caelis omnes caelorum virtutes qui vobis adduxit sociam nomine et opere Scholasticam professione monacham perfectione Christi sponsam hujus mundi exulem patrie vere quaesitricem pompae diabolicae contemptricem deum confessam per virtutem animi in defessam
Scholasticae
L
A 5 206946 8
CZ-Pu XIV B 13 082v 4 O beata Scholastica virgo
O beata Scholastica virgo clara et deo cara quae in sanctitate et justitia summo regi deservisti funde preces pro nobis apud altissimum qui in suum hodierna die te assumpsit dignanter et potenter thalamum
Scholasticae
L
A B 206950 1
CZ-Pu XIV B 13 083r 1 Canticum illud eximium et
Canticum illud eximium et virginale beata virgo Scholastica semper cecinit Christo in sui cordis castissimo et sanctissimo penetrali
Scholasticae
V2
A M 206927 1