Browse chants

Displaying 1 - 50 of 51 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
PL-KIk 1 147g 22 Alma promat ecclesia Marie nunc
Alma promat ecclesia Marie nunc preconia sua colens primordia que mundo prestant gaudia
Conceptio Mariae
V
A 1 206887 1
PL-KIk 1 147g 23 Ex Davidis progeniae virgo
Ex Davidis progenie virgo procedit hodie que gingnet regem glorie datorem omnis gracie
Conceptio Mariae
V
A 2 206888 2
PL-KIk 1 147h 1 Iam salus instat homini conceptu
Iam salus instat homini conceptu matris domini cuius submissa numini nulli suberat crimini
Conceptio Mariae
V
A 3 206889 3
PL-KIk 1 147h 2 O miranda conceptio caeli
O miranda concepcio celi fatata nuncio legali connubio procedit sine vicio
Conceptio Mariae
V
A 4 206890 4
PL-KIk 1 147h 3 Virgo sacrata spiritu sancto
Virgo sacrata spiritu sancto in conceptus ritu assis nobis in obitu nos salvans ab interitu
Conceptio Mariae
V
A 5 206891 5
PL-KIk 1 147h 4 Ut stella lucis praevia luna
Ut stella lucis previa luna et lux aurore ex pura sunt materia sulte solis splendore sic Marie primordia concepcionis more quevis excludunt vicia celi salvata rore Nam si sunt exemplaria huius sine squalore cur non originalia fulgerent plus decore
Conceptio Mariae
V
R 605083 6
PL-KIk 1 147h 5 Hinc cessent nunc contraria
Hinc cessent nunc contraria in obloquentis ore dicamus natalicia Marie sancta fore
Conceptio Mariae
V
V 01 605083a 6S
PL-KIk 1 147h 6 Sit deo nato gloria una cum
Sit deo nato gloria una cum genitore cum procedentis gracia ex amborum vigore
Conceptio Mariae
V
V 02 605083b 6S
PL-KIk 1 147h 7 Gaude Sion quod cypressus
Gaude Syon quod cypressus super te extollitur ex qua ramus est progressus de quo flos egreditur cuius fructu nece pressus ad vitam reficitur
Conceptio Mariae
V
H 830441
PL-KIk 1 147r 1 Ave virtutum formula Maria
Ave virtutum formula Maria maris stella per cuius tu pericula ad portum es ducella iam ut in spinis rosula lates in ventris cella et veluti sub nebula oriris lux novella prodi ut Aaron virgula et floreas tenella quod mundi pascas setula fructum profer puella quo refove nos sedula et ipsum interpella ut delens mortis pocula nobis det vite mella
Conceptio Mariae
V
A M 206892 1
PL-KIk 1 147r 2 Adoremus dei patris natum
Adoremus dei patris natum ex pura virgine qui conceptum sue matris preservavit a crimine
Conceptio Mariae
M
I 100398 4
PL-KIk 1 147v 1 Virgo minor paulominus ab
Virgo minor paulominus ab angelis creata est ipsis nichilominus in celis iam prelata et sedet Christo cominus honore coronata
Conceptio Mariae
M
A 1.1 206893 1
PL-KIk 1 147v 2 In sole tabernaculum per
In sole tabernaculum per pneumatis spiraculum deus iam aptat sponsus ut fiat habitaculum quo carnis per umbraculum post lateat absconsus
Conceptio Mariae
M
A 1.2 206894 2
PL-KIk 1 147v 3 En haec est generatio pro
En hec est generacio pro quam instat salvacio vultum dei querencium iam cedit maledicio et venit benediccio pro hanc cunctarum gencium
Conceptio Mariae
M
A 1.3 206895 4
PL-KIk 1 147v 4 Specie tua et pulchritudine*

Conceptio Mariae
M
W 1. 008201 r
PL-KIk 1 147v 5 Aurora lucis rutilat Mariae
Aurora lucis rutilat Marie dum concepcio in alvo matris nubilat celi conspersa radio Hinc mundus letus iubilat cui sic instat salvacio
Conceptio Mariae
M
R 1.1 605084 1
PL-KIk 1 147v 6 Adam vetus quod polluit
Adam vetus quod polluit posteritatis vicio Adam novus hoc abluit huius natalis gaudio
Conceptio Mariae
M
V 01 605084a 1S
PL-KIk 1 147v 7 Beata spes mortalium jam
Beata spes mortalium iam sumit hic inicium concepcione virginis Qua salus cunctis redditur ex hac dum Christus nascitur Ade dampnator criminis
Conceptio Mariae
M
R 1.2 605085 1
PL-KIk 1 148r 1 Beata nobis gaudia vitae
Beata nobis gaudia vite reduxit nuncia mutatrix Eve nominis
Conceptio Mariae
M
V 01 605085a 1S
PL-KIk 1 148r 2 Cedat calligo noccium Maria
Cedat calligo noccium Maria fugans noxium iam surgit ut aurora In uteri matricula quot mundi lustret secula in sui ortus hora
Conceptio Mariae
M
R 1.3 605086 4
PL-KIk 1 148r 3 Consors paterni luminis
Consors paterni luminis conceptum huius virginis sacravit sine mora
Conceptio Mariae
M
V 01 605086a 4S
PL-KIk 1 148r 4 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Conceptio Mariae
M
V 02 909000 4S
PL-KIk 1 148r 5 Eructavit verbum bonum
Eructavit verbum bonum angelus divinitus dum predixit partus donum Marie humanitus quam elegit sibi thronum dei unigenitus
Conceptio Mariae
M
A 2.1 206896 4
PL-KIk 1 148r 6 Deus tunc tabernaculum suum
Deus tunc tabernaculum suum sanctificavit Marie dum corpusculum in utero formavit tollens peccati stimulum hanc mundam preservavit
Conceptio Mariae
M
A 2.2 206897 5
PL-KIk 1 148r 7 De te Sion civitas sunt dicta
De te Syon civitas sunt dicta gloriosa quam nunc fundavit deitas in arma generosa ut tua speciositas sit cunctis fructuosa
Conceptio Mariae
M
A 2.3 206898 6
PL-KIk 1 148r 8 Diffusa est gratia*
Diffusa est gracia
Conceptio Mariae
M
W 2. 008014 r
PL-KIk 1 148v 1 Domus pudici pectoris templum
Domus pudici pectoris templum dei nunc struitur que milla labe de fortis aut intra se inficitur Nam summus eius artifex nil agit in materia cum sit virtutum opifex que habet in senicia
Conceptio Mariae
M
R 2.1 605087 4
PL-KIk 1 148v 2 Deus creator omnium hic facit
Deus creator omnium hic facit mirabilia contra chori commercium sic purgans fomentalia
Conceptio Mariae
M
V 01 605087a 4S
PL-KIk 1 148v 3 Aeterna caeli gloria mundo
Eterna celi gloria mundo manifestatur Maria vite nuncia de celis nobis datur per cuius nunc exordia tristicia fugatur pax salus et leticia in terris inchoatur
Conceptio Mariae
M
R 2.2 605088 5
PL-KIk 1 148v 4 Ecce tempus idoneum quo vita
Ecce tempus ydoneum quo vita restauratur nam corpus hic virgineum templum dei sacratur per cuius
Conceptio Mariae
M
V 01 605088a 5S
PL-KIk 1 148v 5 Fit porta Christi per via
Fit porta Christi per via Maria plena gracia olim prefigurata in ventris iam angustia preter nature vicia conceptu sic fundata Quot transeat cum gloria rex vite ferens gaudia et maneat se rata
Conceptio Mariae
M
R 2.3 605089 6
PL-KIk 1 148v 6 Felix muliplici laude nimis
Felix muliplici laude nimis ornata adiutrix nostra effici velis virgo beata
Conceptio Mariae
M
V 01 605089a 6S
PL-KIk 1 149r 1 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Conceptio Mariae
M
V 02 909000 6S
PL-KIk 1 149r 2 Rex caeli terrae Marium
Rex celi terre Marium regnare hic disposuit et sibi struxit atrium quo adorari voluit intra cuius sacrarum humanam carnem induit
Conceptio Mariae
M
A 3.1 206899 7
PL-KIk 1 149r 3 Lux ecce justis oritur rectis
Lux ecce iustis oritur rectis corde leticia Maria dum concipitur nostre salutis nuncia ex qua salvator nascitur nobis dans vite gaudia
Conceptio Mariae
M
A 3.2 206900 8
PL-KIk 1 149r 4 Novum cantate canticum Mariae
Novum cantate canticum Marie matri gracie cuius per os angelicum conceptus adest hodie ut ipsa sydus celicum solem gignat iusticie
Conceptio Mariae
M
A 3.3 206901 1
PL-KIk 1 149r 5 Adjuvabit eam*
Adiuvabit eam
Conceptio Mariae
M
W 3. 007934 r
PL-KIk 1 149r 6 Genus superni luminis
Genus superni luminis conceptu huius virginis se mundo copulavit Ex cuius gutta sanguinis deus naturam hominis sibi coadunavit
Conceptio Mariae
M
R 3.1 605090 7
PL-KIk 1 149r 7 Gaudet domus caelestium nobis
Gaudet domus celestium nobis creator omnium iam celos inclinavit
Conceptio Mariae
M
V 01 605090a 7S
PL-KIk 1 149r 8 Honor matris et gaudium quae
Honor matris et gaudium que virgo gignet filium orta de stirpe Yesse patens habent iudicium quod propter omne vicium procedit iam in esse
Conceptio Mariae
M
R 3.2 605091 8
PL-KIk 1 149v 1 Hujus obtentu virginis qui es
Huius obtentu virginis qui es dampnator criminis nobis velis ad esse
Conceptio Mariae
M
V 01 605091a 8S
PL-KIk 1 149v 2 Jam nunc paterna claritas
Iam nunc paterna claritas in terris dilatatur Eve veterna pravitas per Mariam purgavit Cuius materna puritas divinitus sacratur ut hinc eterna caritas humanitus nascatur
Conceptio Mariae
M
R 3.3 605092 4
PL-KIk 1 149v 3 Impleta est veridica jam
Impleta est veridica iam natum prophecia nam ex stirpe davidica en oritur Maria
Conceptio Mariae
M
V 01 605092a 4S
PL-KIk 1 149v 4 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Conceptio Mariae
M
V 02 909000 4S
PL-KIk 1 149v 5 Hanc domum tuam domine quae
Hanc domum tuam domine que te fovere meruit dierum longitudine hac sanctitudo decuit quot eius ab origine nulli peccato sub fuit
Conceptio Mariae
L
A 1 206902 1
PL-KIk 1 149v 6 Omnes cum laetitia nunc deo
Omnes cum leticia nunc deo iubilate Marie primordia devote celebrate ut celi pandat hostia in ymnis hanc laudate
Conceptio Mariae
L
A 2 206903 2
PL-KIk 1 149v 7 Vias tuas cognoscere das
Vias tuas cognoscere das Christe te querentibus dum vis ad ortum ducere Mariam cunctis gentibus ut possit nos coniungere tuum vultum cernentibus
Conceptio Mariae
L
A 3 206904 3
PL-KIk 1 150r 1 Ista est virgo virginum cui
Ista est virgo virginum cui predixit Gabriel quot generaret filium quem vocaret Emanuel hinc benedicat dominum qui hunc suscepit Israhel
Conceptio Mariae
L
A 4 206905 4
PL-KIk 1 150r 2 Exsultent Sion filiae et
Exultent Syon filie et Israhel letetur quod ex David progenie virgo egredietur qua gignet regem glorie quo mundus gubernetur
Conceptio Mariae
L
A 5 206906 5
PL-KIk 1 150r 3 Deus ab alto visitavit nos
Deus ab alto visitavit nos suos in hoc seculo Marie corpus dum sacravit matricis in latibulo et post hoc id inhabitavit in nostre carnis modulo natusque hinc in sede David suo preerat populo quem sua morte liberavit ab Eve mortis vinculo
Conceptio Mariae
L
A B 206907 6