Browse chants

Displaying 1 - 13 of 13 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 019r 10 O sapientia quae ex ore
O sapientia quae ex ore altissimi prodisti attingens a fine usque ad finem fortiter suaviter disponensque omnia veni ad docendum nos viam prudentiae
Antiphonae Majores
V
A 1M 004081 2
D-KNd 215 019r 11 O adonai et dux domus Israel
O adonai et dux domus Israel qui Moysi in igne flammae rubi apparuisti et ei in Sina legem dedisti veni ad redimendum nos in bracchio extento
Antiphonae Majores
V
A 2M 003988 2
D-KNd 215 019r 12 O radix Jesse qui stas in
O radix Jesse qui stas in signum populorum super quem continebunt reges os suum quem gentes deprecabuntur veni ad liberandum nos jam noli tardare
Antiphonae Majores
V
A 3M 004075 2
D-KNd 215 019r 13 O clavis David et sceptrum
O clavis David et sceptrum domus Israel qui aperis et nemo claudit claudis et nemo aperit veni et educ vinctum de domo carceris sedentem in tenebris et umbra mortis
Antiphonae Majores
V
A 4M 004010 2
D-KNd 215 019r 14 O oriens splendor lucis
O oriens splendor lucis aeternae et sol justitiae veni et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis
Antiphonae Majores
V
A 5M 004050 2
D-KNd 215 019r 15 O rex gentium et desideratus
O rex gentium et desideratus earum lapisque angularis qui facis utraque unum veni salva hominem quem de limo formasti
Antiphonae Majores
V
A 6M 004078 2
D-KNd 215 019v 1 O Thoma Didyme per Christum
O Thoma Didyme per Christum quem meruisti tangere te precibus rogamus altissonis succurre nobis miseris ne damnemur cum impiis in adventu judicis
Antiphonae Majores
V
A 7M 004083 ?
D-KNd 215 019v 2 O Emmanuel rex et legifer
O Emmanuel rex et legifer noster exspectatio gentium et salvator earum veni ad salvandum nos domine deus noster
Antiphonae Majores
V
A 8M 004025 2
D-KNd 215 019v 3 O virgo virginum quomodo fiet
O virgo virginum quomodo fiet istud quia nec primam similem visa est nec habere sequentem filiae Jerusalem quid me admiramini divinum est mysterium hoc quod cernitis
Antiphonae Majores
V
A 9M 004091 2
D-KNd 215 019v 4 O Gabriel nuntius caelorum
O Gabriel nuntius caelorum qui januis clausis ad me intrasti et verbum nuntiasti concipies et paries Emmanuel vocabitur
Antiphonae Majores
V
A 10M 004028 2
D-KNd 215 019v 5 O rex pacifice tu ante
O rex pacifice tu ante saecula nate per auream egredere portam redemptos tuos visita et eos illuc revoca unde ruerunt per culpam
Antiphonae Majores
V
A 11M 004080 2
D-KNd 215 019v 6 O Jerusalem civitas dei summi
O Jerusalem civitas dei summi leva in circuitu oculos tuos et vide dominum deum tuum quia jam veniet solvere te a vinculis
Antiphonae Majores
V
A 12M 004034 2
D-KNd 215 019v 7 O mundi domina regio ex
O mundi domina regio ex semine orta ex tuo jam Christus processit alvo tamquam sponsus de thalamo hic jacet in praesepio qui et sidera regit
Antiphonae Majores
V
A 13M 004048 2