Browse chants

Displaying 1 - 38 of 38 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 197r 3 Fidelis sermo et omni acceptione
Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum
Mariae Magdalenae
V
A M 002867 ?
D-KNd 215 197r 4 Praeoccupemus faciem domini Jesu in
Praeoccupemus faciem domini Jesu in confessione qui resurgens a mortuis primo omnium dignatus est apparere beatissimae Mariae Magdalenae
Mariae Magdalenae
M
I 100355 ?
D-KNd 215 197r 5 Rogabat Jesum quidam phariseus ut
Rogabat Jesum quidam phariseus ut manducaret cum illo et ingressus domum pharisei discubuit et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuisset in domo pharisei attulit alabastrum ungenti
Mariae Magdalenae
M
A 1.1 204310 ?
D-KNd 215 197v 1 Stans retro Maria secus pedes
Stans retro Maria secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat osculabatur pedes ejus et unguenti ungebat
Mariae Magdalenae
M
A 1.2 204759 ?
D-KNd 215 197v 2 Videns autem pharisaeus qui vocaverat
Videns autem pharisaeus qui vocaverat eum ait intrase dicens hic esset propheta sciret utique et quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
Mariae Magdalenae
M
A 1.3 205173 ?
D-KNd 215 197v 3 Maria Magdalena quae fuerat in
Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit maculas criminum et vox veritatis impletur qua dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum
Mariae Magdalenae
M
R 1.1 601369 ?
D-KNd 215 197v 4 Quae enim prius frigida peccando
Quae enim prius frigida peccando remanserat post modum amando fortiter ardebat
Mariae Magdalenae
M
V 01 601369a ?
D-KNd 215 197v 5 Cujus ergo vel saxeum pectus
Cujus ergo vel saxeum pectus ille hujus peccatricis animae ad exemplum paenitendi non emolliant consideravit namque quorum fecit et noluit moderari quid faceret super convivantes ingressa est non jussa venit inter epulas lacrimas obtulit
Mariae Magdalenae
M
R 1.2 600434 ?
D-KNd 215 197v 6 Nam quia semetipsam graviter erubescebat
Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus nihil esse credidit quod verecundaretur foras
Mariae Magdalenae
M
V 01 600434a ?
D-KNd 215 197v 7 Hanc vero quam lucas peccatricem
Hanc vero quam lucas peccatricem mulierem Joannes Mariam nominat illam esse Maria credimus de qua Marcus septem demonia ejecta fuisse testatur et septem enim demonia habitat quae universis vitis plena fuit sed ecce quia turpitudinus suae maculas aspexit lavando ad fontem misericordie currit
Mariae Magdalenae
M
R 1.3 604932 ?
D-KNd 215 197v 8 Videns hoc phariseus dicebat intra
Videns hoc phariseus dicebat intra se hic esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est
Mariae Magdalenae
M
V 01 604932a ?
D-KNd 215 198r 1 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
Mariae Magdalenae
M
V 02 909000 ?
D-KNd 215 198r 2 Unguentum quod sibi Maria turpiter
Unguentum quod sibi Maria turpiter exhibuerat hoc jam deo laudabiliter offerrebat oculis terrena concupierat sed hos jam per paenitentiam conterens flebat
Mariae Magdalenae
M
A 2.1 205058 ?
D-KNd 215 198r 3 Capillos ad compositionem vultus exhibuerat
Capillos ad compositionem vultus exhibuerat sed jam capillis lacrimas tergebat ore superba dixerat sed pedes domini osculans hoc inredemptoris sui vestigia figebat
Mariae Magdalenae
M
A 2.2 200729 ?
D-KNd 215 198r 4 Quod ergo in se abluit
Quod ergo in se abluit oblectamenta tot de se invenit holocausta convertit ad numerum virtutum numerum criminum ut totum serviret deo in paenitentia quidquid ex se deum contempserat in culpa
Mariae Magdalenae
M
A 2.3 204205 ?
D-KNd 215 198r 5 Intra tu domum tuam ait
Intravit domum tuam ait dominus Jesus Simoni aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
Mariae Magdalenae
M
R 2.1 605000 ?
D-KNd 215 198r 6 Propter quod dico tibi dimutuntur
Propter quod dico tibi dimutuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum
Mariae Magdalenae
M
V 01 605000a ?
D-KNd 215 198r 7 Intravit Jesus in quoddam castellum
Intravit Jesus in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes domini Jesu audiebat verbum illius
Mariae Magdalenae
M
R 2.2 604930 5
D-KNd 215 198r 8 Domine ait Martha non est
Domine ait Martha non est tibi cure quod soror mea reliquit me solam ministrare Maria inquit dominus optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
Mariae Magdalenae
M
V 01 604930a 5
D-KNd 215 198v 1 Ecce Maria quae ad medicum
Ecce Maria quae ad medicum venerat aegra sanata est ecce dominus Jesus eam quam sana verat perpietatis suae sententiam confimat dicens fides tua te salvam fecit vade in pace
Mariae Magdalenae
M
R 2.3 600719 5
D-KNd 215 198v 2 Fides etenim salvam eam fecit
Fides etenim salvam eam fecit quia hoc quod petiit se posse accipere non dubitavit in pace autem ire praecipitur ut averitatis itinere in viam scandali ulterius non seducatur
Mariae Magdalenae
M
V 01 600719a 5
D-KNd 215 198v 3 Diligebat autem Jesus Martham et
Diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum domine ecce quem amas infirmatur infirmitas haec ait dominus Iesus non est ad mortem sed pro gloria dei ut glorificetur filius dei per eam
Mariae Magdalenae
M
A 3.1 ?
D-KNd 215 198v 4 Cum esset Jesus Bethaniae in
Cum esset Jesus Bethaniae in domo Symonis laeprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum ungenti nardi spicati preciosi et fracto alabastro effudit super caput eius
Mariae Magdalenae
M
A 3.2 206215 ?
D-KNd 215 198v 5 Maria ergo accepit libram unguenti
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesu et capillis suis extersit et domus impleta est ex odore unguenti
Mariae Magdalenae
M
A 3.3 003698 ?
D-KNd 215 198v 6 Vocavit Martha Mariam sororem suam
Vocavit Martha Mariam sororem suam silentio dicens magister ad est et vocat te illa ut audivit surgit cito et venit ad eum et videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
Mariae Magdalenae
M
R 3.1 605001 6
D-KNd 215 198v 7 Maria autem erat quae unxit
Maria autem erat quae unxit dominum Jesum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur quae dixit ad Jesum
Mariae Magdalenae
M
V 01 605001a 6
D-KNd 215 198v 8 A pharisaei prandium dominus Jesus
A pharisaei prandium dominus Jesus discumbebat sed apud paenitentem Mariam mentis epistis delectabatur apud pharisaeum veritas pas cebatur foris apud paenitentem mulierem sed tamen conversam pas cebatur intus
Mariae Magdalenae
M
R 3.2 605002 6
D-KNd 215 199r 1 In illis ergo cordibus dominus
In illis ergo cordibus dominus requies aitque amor praesentis saeculi non intendit quae carnis desideria non exurunt quae incensa suis anxietatibus in hujus mundi concupiscentus non arescunt
Mariae Magdalenae
M
V 01 605002a 6
D-KNd 215 199r 2 Surgens Jesus mane prima sabbati
Surgens Jesus mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia cuius precibus nos adiuvari mente et spiritu devotissime poscimus
Mariae Magdalenae
M
R 3.3 ?
D-KNd 215 199r 3 Haec mutatio dexterae excelsi hoc
Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum
Mariae Magdalenae
M
V 01 ?
D-KNd 215 199r 4 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
Mariae Magdalenae
M
V 02 909000 ?
D-KNd 215 199r 5 Maria stabat ad monumentum foris
Maria stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus domini Jesu
Mariae Magdalenae
L
A 1 203019 ?
D-KNd 215 199r 6 Conversa retrorsum Maria vidit Jesum
Conversa retrorsum Maria vidit Jesum stantem et non sciebat quia Jesus est mulier quid ploras quem quaeris domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
Mariae Magdalenae
L
A 2 206216 ?
D-KNd 215 199r 7 Noli me tangere dixit dominus
Noli me tangere dixit dominus Jesus Mariae non dum enim ascendi ad patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad patrem meum et patrem vestrum deum in eum et deum vestrum venit Maria annuntiati discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi
Mariae Magdalenae
L
A 3 206217 ?
D-KNd 215 199v 1 O quanta vis amoris hujus
O quanta vis amoris hujus mulieris mentem accenderat quae a monumento domini etiam discipulis recedentibus non recedebat
Mariae Magdalenae
L
A 4 206218 ?
D-KNd 215 199v 2 Exquirebat Maria quem non invenerat
Exquirebat Maria quem non invenerat flebat inquirendo et amoris sui igne succensa ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio unde contigit ut eum sola tunc videret que remansit ut quereret
Mariae Magdalenae
L
A 5 201730 ?
D-KNd 215 199v 3 In lectulo meo per noctem
In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea
Mariae Magdalenae
L
A B 202431.3 ?
D-KNd 215 199v 4 Ecce humani generis culpa ibi
Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit quia enim in paradyso mulier viro propinavit mortem a sepulchro mulier viris annuntiavit vitam et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat ac si humano generi non verbis dominus sed rebus dicat de qua manu vobis illatus est potus mortis de ipsa suscipite poculum vitae sancta Maria amantissima Christi memento nostri
Mariae Magdalenae
V2
A M ?