Browse chants

Displaying 1 - 36 of 36 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 120v 7 Ostendit sanctus Gamaliel per visum
Ostendit sanctus Gamaliel per visum Luciano sacerdoti tres calathos aureos rosis refertos et quartum argenteum croco plenum et dixit hi sunt nostri loculi et nostrae reliquiae hic autem sanguineas habens rosas loculus est sancti Stephani qui solus ex nobis martyrio meruit coronari
Inventio Stephani
E
A 004202 ?
D-KNd 215 121r 1 Adoremus regem magnum dominum qui
Adoremus regem magnum dominum qui in sanctis suis semper est mirabilis
Inventio Stephani
M
I 001015 ?
D-KNd 215 121r 2 Luciano venerabili presbytero quiescenti in
Luciano venerabili presbytero quiescenti in stratu suo de revelatione sanctarum reliquiarum protomartyris Stephani talis divinitus ostensa est visio
Inventio Stephani
M
A 1.1 003641 ?
D-KNd 215 121r 3 Dum adhuc paene vigilaret vir
Dum adhuc paene vigilaret vir venerandus tamquam in excessu mentis repente est effectus
Inventio Stephani
M
A 1.2 002435 ?
D-KNd 215 121r 4 Vidit igitur assistere sibi virum
Vidit igitur assistere sibi virum aetate senem statura procerum vultu decorum
Inventio Stephani
M
A 1.3 005414 ?
D-KNd 215 121r 5 Beatus Gamaliel doctoris gentium Pauli
Beatus Gamaliel doctoris gentium Pauli didascalus apparuit Christi sacerdoti Luciano in vestitu candido amictus pallio et virgam manu gestabat auream
Inventio Stephani
M
R 1.1 006211 1
D-KNd 215 121r 6 Calciatus caligis in superficie deauratis
Calciatus caligis in superficie deauratis quasi deambulans coram eo
Inventio Stephani
M
V 01 006211a 1
D-KNd 215 121r 7 Igitur dissimulata Gamaliel deambulatione venit
Igitur dissimulata Gamaliel deambulatione venit ad eum et virga quam manu tenebat tetigit illum vocans eum tertio Luciane Luciane Luciane surge
Inventio Stephani
M
R 1.2 006877 2
D-KNd 215 121r 8 Cui sacerdos respondit quis es
Cui sacerdos respondit quis es domine at ille dixit ad eum
Inventio Stephani
M
V 01 006877a 2
D-KNd 215 121r 9 Sacerdos dei Lucianus prostravit se
Sacerdos dei Lucianus prostravit se in oratione laudans deum et dicens domine Jesu Christe si est haec visio ex te praesta ut iterum ac tertio manifestetur mihi
Inventio Stephani
M
R 1.3 007555 6
D-KNd 215 121v 1 Ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem
Ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem sanctorum servorum tuorum
Inventio Stephani
M
V 01 007555a 6
D-KNd 215 121v 2 Vir dei Gamaliel ait Luciano
Vir dei Gamaliel ait Luciano non mei solum modo causa sollicitus sum sed potius pro illis qui mecum sunt
Inventio Stephani
M
A 2.1 005430 ?
D-KNd 215 121v 3 Isti etenim maximo digni sunt
Isti etenim maximo digni sunt honore venerari in terris quos in caelo rex regum immensa cumulavit gloria
Inventio Stephani
M
A 2.2 003436 ?
D-KNd 215 121v 4 Cum ergo sint apud deum
Cum ergo sint apud deum meritis excelsi apud homines loco tenetur humili
Inventio Stephani
M
A 2.3 001997 ?
D-KNd 215 121v 5 Vade Luciane et dic Joanni
Vade Luciane et dic Joanni episcopo Jerusalemitano usquequo clausi sumus usquequo non aperis nobis tuis etenim temporibus revelandi sumus
Inventio Stephani
M
R 2.1 007815 3
D-KNd 215 121v 6 Aperi nobis velocius ut per
Aperi nobis velocius ut per nos ostium misericordiae suae humano generi aperiat deus
Inventio Stephani
M
V 01 007815a 3
D-KNd 215 121v 7 Lucianus presbyter dixit domine tu
Lucianus presbyter dixit domine tu quis es aut qui sunt tecum at ille ego sum Gamaliel Pauli quondam doctor apostoli qui autem juxta me quiescit ipse est domnus Stephanus
Inventio Stephani
M
R 2.2 007107 4
D-KNd 215 121v 8 Qui a Judaeis Jerusalem lapidatus
Qui a Judaeis Jerusalem lapidatus ad lacerandum bestiis et avibus est positus per dei providentiam permansit intactus
Inventio Stephani
M
V 01 007107a 4
D-KNd 215 121v 9 Sanctus Gamaliel in visu dixit
Sanctus Gamaliel in visu dixit Luciano diligenter animadverte quae dico et statim deposuit coram eo tres calathos aureos et quartus argenteus plenus erat croco
Inventio Stephani
M
R 2.3 007612 7
D-KNd 215 122r 1 Unus ex tribus calathis rubentes
Unus ex tribus calathis rubentes habebat rosas tamquam sanguinem alii vero referti erant rosis albis
Inventio Stephani
M
V 01 007612a 7
D-KNd 215 122r 2 In jejuniis et orationibus constituto
In jejuniis et orationibus constituto apparuit iterum sanctus Gamaliel Luciano presbytero dicens quare dissimulasti frater et non retulisti quae dicta sunt tibi Joanni episcopo
Inventio Stephani
M
A 3.1 003248 ?
D-KNd 215 122r 3 Nonne vides quanta sit siccitas
Nonne vides quanta sit siccitas et tribulatio in toto mundo et tu negligenter agis
Inventio Stephani
M
A 3.2 003951 ?
D-KNd 215 122r 4 Surge ergo et vade dic
Surge ergo et vade dic Joanni episcopo ut aperiat nobis et faciat locum orationis ut per nostram intercessionem misereatur dominus populo suo
Inventio Stephani
M
A 3.3 005071 ?
D-KNd 215 122r 5 Vides o frater Luciane hos
Vides o frater Luciane hos calathos hic rosas habens pulcherrimas loculus est pretiosi martyris Stephani qui solus ex nobis martyrio meruit coronari
Inventio Stephani
M
R 3.1 007868 8
D-KNd 215 122r 6 Introgressus ostium sepulcri invenies eum
Introgressus ostium sepulcri invenies eum in parte orientali
Inventio Stephani
M
V 01 007868a 8
D-KNd 215 122r 7 Cum scirem ego Gamaliel sanctitatem
Cum scirem ego Gamaliel sanctitatem Christi athletae Stephani et fidem ejus ac devotionem credens me in resurrectione partem habiturum cum eo feci eum sepelire in monumento meo novo
Inventio Stephani
M
R 3.2 006373 5
D-KNd 215 122r 8 Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus
Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus est et Abibas filius meus mecum est repositus ubi requiescit beatus Stephanus
Inventio Stephani
M
V 01 006373a 5
D-KNd 215 122r 9 Sanctus Joannes episcopus lacrimatus prae
Sanctus Joannes episcopus lacrimatus prae gaudio benedixit deum et dixit ad Lucianum presbyterum oportet me inde transferre beatum protomartyrem Stephanum qui tamquam angelus apparuit positus in contione hominum
Inventio Stephani
M
R 3.3 007613 1
D-KNd 215 122v 1 Qui primus apud Judaeos dominica
Qui primus apud Judaeos dominica bella peregit et Jesum a dexteris virtutis dei stantem videre promeruit
Inventio Stephani
M
V 01 007613a 1
D-KNd 215 122v 2 Regressus Lucianus presbyter a sancto
Regressus Lucianus presbyter a sancto Joanne episcopo jussit ut consurgerent omnes diluculo et foderent in acervo illo ubi putabat esse corpora sanctorum
Inventio Stephani
L
A 1 004603 ?
D-KNd 215 122v 3 Apparuit sanctus Gamaliel quidam monacho
Apparuit sanctus Gamaliel quidam monacho nomine Migetio innocenti et simplici viro dicens ad eum vade et dic Luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo
Inventio Stephani
L
A 2 001460 ?
D-KNd 215 122v 4 Ibi olim positi fuimus exsequiarum
Ibi olim positi fuimus exsequiarum tempore planctus nunc quaere nos in illo loco qui dicitur bonorum virorum possessio
Inventio Stephani
L
A 3 003159 ?
D-KNd 215 122v 5 Audiens ergo Lucianus sacerdos verba
Audiens ergo Lucianus sacerdos verba monachi Migetii benedixit dominum quia inventus est et alius testis in revelatione sanctorum
Inventio Stephani
L
A 4 001515 ?
D-KNd 215 122v 6 Dum inventum esset sacratissimum beati
Dum inventum esset sacratissimum beati Stephani corpus statim terraemotus factus est magnus atque omnes qui aderant odor perfudit suavissimus
Inventio Stephani
L
A 5 002459 ?
D-KNd 215 122v 7 Ex odoris mira fraglantia sanitas
Ex odoris mira fraglantia sanitas egrotis emanavit maxima septuaginta namque tres tunc a variis languoribus curati sunt homines in inventione corporis Stephani dilecti sui martyris deum benedicentes
Inventio Stephani
L
A B 002745 ?
D-KNd 215 123r 1 Hodie sanctus Joannes pontifex cum
Hodie sanctus Joannes pontifex cum maximo cleri plebisque tripudio pretiosi protomartyris Stephani reliquias in sanctam transtulit ecclesiam Sion ubi quondam archidiaconi functus est officio cujus pia apud deum sit pro nobis quaesumus intercessio
Inventio Stephani
V2
A M 003118 ?