Browse chants

Displaying 1 - 11 of 11 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 081v 1 Domine tu michi lavas pedes
Domine tu michi lavas pedes respondit Iesus et dixit ei et si non lavero tibi pedes non habebis partem mecum domine non tantum pedes sed et manus et caput
Ad Mandatum
X
A 6 002393.1 ?
D-KNd 215 081v 2 Vos vocatis me magister et
Vos vocatis me magister et domine bene dicitis sum etenim si ego lavi vestros pedes dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
Ad Mandatum
X
A 7 005504 ?
D-KNd 215 081v 3 In diebus illis mulier quae
In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat
Ad Mandatum
X
A 8 003224 ?
D-KNd 215 081v 4 Cena facta dixit Jesus
Cena facta dixit Jesus discipulis suis amen amen dico vobis unus vestrum est hic qui me traditurus est in hac nocte
Ad Mandatum
X
A 9 001780 ?
D-KNd 215 081v 5 Diligamus nos invicem quia
Diligamus nos invicem quia caritas ex deo est et qui diligit fratrem suum ex deo natus est et videt deum
Ad Mandatum
X
A 10 002231 ?
D-KNd 215 081v 6 Ubi est caritas et dilectio
Ubi est caritas et dilectio ibi sanctorum est congregatio
Ad Mandatum
X
AV 01 ?
D-KNd 215 081v 7 Ibi nec ira nec indignatio
Ibi nec ira nec indignatio sed firma caritas est imperpetuum
Ad Mandatum
X
AV 02 ?
D-KNd 215 081v 8 In hoc cognoscent omnes quia
In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli si dilectionem habueritis in invicem
Ad Mandatum
X
AV 03 ?
D-KNd 215 081v 9 Tellus ac aethra jubilent in
Tellus ac aethra jubilent in magni cena principis quae protoplasti pectora vitae purgavit ferculo | Hac nocte factor omnium potentis ac mysterii carnem suam cum sanguine in escam transfert animae | A celsis surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia | Pallet servus obsequio cum angelorum dominum ferendo lympham et linteum cernit caeno procumbere | Permitte Simon ablui acta figura mystica dum summus ima bajulo quod cinis servet cineri | Lavator thoris accubat verbique favos aggrerat quos inter hostem denotat necis qui dolos ruminat | Trux lupe Juda pessime fers agno miti basia dans membra loris regia quae sorde tergunt saecula | Nexi solvuntur hodie carnis ac cordis carcere unguen sacratur chrismatis spes inde crescat miseris | Victori mortis inclytam pangamus laude gloriam cum patre et sancto spiritu qui nos redemit obitu
Ad Mandatum
X
H 01 008402
D-KNd 215 081v 10 Hac nocte factor omnium
Hac nocte factor omnium potentis ac mysterii carnem suam cum sanguine in escam transfert animae
Ad Mandatum
X
H 02 008402a
D-KNd 215 081v 11 A celsis surgens dapibus
A celsis surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia
Ad Mandatum
X
H 03 008402b