Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-8 of 8 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 196v 1 In tercia vero processione minister

In tertia vero processione minister diaboli sedens pro tribunali jussit sibi beatissimum Blasium episcopum praesentari quo adducto cum utrumque blasphemiae et convicia multa irrogarentur jussit eum in stagnum abyssi jactare ipse autem praecedens benedixit aquam quae statim ita solidata est ut aridam putares

Blasii M R 3.3 601218 ? Image
D-KNd 215 196v 2 Beatus ille in medio laci

Beatus ille in medio laci quasi in terra sedens circumstantibus turbis dixit ostendite virtutem deorum vestrorum et ingredientes stagnum sedete hic mecum et ingressi sexaginta quinque viri mox dimersi sunt in profundum aquae quae sancto

Blasii M V 01 601218a ? Image
D-KNd 215 196v 3 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritus sancto

Blasii M V 02 909000 ? Image
D-KNd 215 196v 4 Angelus autem domini descendens ad

Angelus autem domini descendens ad beatum Blasium dixit egredere fortis agonista dei egredere et suscipe paratam tibi a deo coronam

Blasii L A 1 001407 ? Image
D-KNd 215 196v 5 Tandem surgens beatus Blasius de

Tandem surgens beatus Blasius de lacu ambulabat in aqua quasi per terram et aeternorum securus praemiorum alacer et laetabundus exilivit

Blasii L A 2 005104 ? Image
D-KNd 215 196v 6 Quo egresso tantus superni luminis

Quo egresso tantus superni luminis radius super eum effulsit ut clarior sole tam graviter astantium oculos reverberaret ut illum omnino intueri non possent

Blasii L A 3 004555 ? Image
D-KNd 215 196v 7 Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus

Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus solus impius et profanus judex Agricolaus magice hoc totum arti adscribens multis eum tormentorum minis adorsus est

Blasii L A 4 004140 ? Image
D-KNd 215 196v 8 Cum verba verbera cruciatus omnes

Cum verba verbera cruciatus omnes frustra in illum consumeret novissime capitalem dictat sententiam sed gloriosus victor has prius domino preces effudit revera efficaces

Blasii L A 5 002045 ? Image
Page 1 of 1