Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-5 of 5 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 197r 1 Quicumque in pericula vel infirmitates

Quicumque in pericula vel infirmitates varias inciderint et nomen servi tui Blasii creduliter invocaverint domine deus noster suscipe clementer oracula illorum et solitum adjutorium tuum in quibuscumque necessitatibus petierint gaudentes experiantur

Blasii L A B 004517 ? Image
D-KNd 215 197r 2 Haec eo orante vox ad

Haec eo orante vox ad eum de caelo facta est omnem petitionem tuam adimplebo Blasi athleta dilectissime mox spiculator ejiciens eum a praetorio cum duobus puerulis amputavit capita eorum foras muros Sebastiae urbis ita completo martyrio migravit ad dominum sancte Blasi memento nostri

Blasii V2 A M 002996 ? Image
D-KNd 215 197r 3 Fidelis sermo et omni acceptione

Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum

Mariae Magdalenae V A M 002867 ? Image
D-KNd 215 197r 4 Praeoccupemus faciem domini Jesu in

Praeoccupemus faciem domini Jesu in confessione qui resurgens a mortuis primo omnium dignatus est apparere beatissimae Mariae Magdalenae

Mariae Magdalenae M I 100355 ? Image
D-KNd 215 197r 5 Rogabat Jesum quidam phariseus ut

Rogabat Jesum quidam phariseus ut manducaret cum illo et ingressus domum pharisei discubuit et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuisset in domo pharisei attulit alabastrum ungenti

Mariae Magdalenae M A 1.1 204310 ? Image
Page 1 of 1