Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-5 of 5 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 199v 1 O quanta vis amoris hujus

O quanta vis amoris hujus mulieris mentem accenderat quae a monumento domini etiam discipulis recedentibus non recedebat

Mariae Magdalenae L A 4 206218 ? Image
D-KNd 215 199v 2 Exquirebat Maria quem non invenerat

Exquirebat Maria quem non invenerat flebat inquirendo et amoris sui igne succensa ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio unde contigit ut eum sola tunc videret que remansit ut quereret

Mariae Magdalenae L A 5 201730 ? Image
D-KNd 215 199v 3 In lectulo meo per noctem

In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea

Mariae Magdalenae L A B 202431.3 ? Image
D-KNd 215 199v 4 Ecce humani generis culpa ibi

Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat ac si humano generi non verbis dominus sed rebus dicat de qua manu vobis illatus est potus mortis de ipsa suscipite poculum vitae sancta Maria amantissima Christi memento nostri

Mariae Magdalenae V2 A M a07237 ? Image
D-KNd 215 199v 5 Gratias tibi domine Jesu referimus

Gratias tibi domine Jesu referimus immensas quia in beata martyre Afra ubi abundavit iniquitas superabundavit et gratia tua

Afrae V A 002978 ? Image
Page 1 of 1