Browse chants

Displaying 1 - 8 of 8 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 200r 1 Martyr sancta dei quae flagrans
Martyr sancta dei quae flagrans igne fidei flammas sprevisti tortorum victima Christi qui foedant mores precibus restingue calores
Afrae
V
R 007135 ?
D-KNd 215 200r 2 Crescat ut in nobis divini
Crescat ut in nobis divini fervor amoris
Afrae
V
V 01 007135a ?
D-KNd 215 200r 3 O gloriosa et beatissima Christi
O gloriosa et beatissima Christi martyr Afra quae per florem paradisi pretiosum praesulem Narcissum divinitus medicata mortiferos idolatriae et priscae turpitudinis morbos evasisti teque ipsam vivum et illibatum domino holocaustum per ignem passionis obtulisti nos quaesumus quamvis sordidos quamvis peccatores tui nunc memoriam venerantes sereno vultu respice et cum beatis martyrii tui consortibus pro nostris reatibus intercede
Afrae
V
A M 002954 ?
D-KNd 215 200r 4 Vigili corde dominum adorantes venite
Vigili corde dominum adorantes venite qui a sordibus purgatam sanctis martyribus beatam sociavit Afram
Afrae
M
I 001183 ?
D-KNd 215 200r 5 Cum sub Diocletiano tyranno saeva
Cum sub Diocletiano tyranno saeva persecutionis tempestas Christi turbaret ecclesias beatus praesul Narcissus domino favente vindelicam venit Augustam
Afrae
M
A 1.1 002035 ?
D-KNd 215 200r 6 In qua civitate cum puellis
In qua civitate cum puellis suis veneris sacris dedita tunc turpis sed postmodum sanctissima habitabat Afra
Afrae
M
A 1.2 003275 ?
D-KNd 215 200r 7 Cujus prostibulum cum Felice diacono
Cujus prostibulum cum Felice diacono suo sanctus praesul ignorans ingressus pacem domui imprecatur benigneque quasi pro turpi amatore suscipitur
Afrae
M
A 1.3 001967 ?
D-KNd 215 200r 8 Beatus pontifex Narcissus cum beatas
Beatus pontifex Narcissus cum beatas feminas gratia divina praeventas capaces verbi persensisset toto nisu fructices errorum exstirpare et veritatis frugem studuit inserere
Afrae
M
R 1.1 006223 ?