Browse chants

Displaying 1 - 50 of 79 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-SGs 388 269 3 Martyr sancta*
Martyr sancta*
Afrae
V
R 007135 *
CH-SGs 388 269 4 Gloriosa et beatissima Christi martyr
Gloriosa et beatissima Christi martyr Afra quae per florem paradisi pretiosum praesulem Narcissum divinitus medicata mortiferum idolatriae et priscae turpitudinis morbos evasisti teque ipsam vivum et illibatum domino holocaustum per ignem passionis obtulisti nos quaesumus quamvis sordidos quamvis peccatores tui nunc memoriam venerantes sereno vultu respice et cum beatis martyrii tui consortibus pro nostris reatibus intercede
Afrae
V
A M 002954 3
CH-SGs 388 269 5 Vigili corde dominum adorantes venite
Vigili corde dominum adorantes venite qui a sordibus purgatam sanctis martyribus beatam sociavit Afram
Afrae
M
I 001183 ?
CH-SGs 388 270 1 Cum sub Diocletiano tyranno saeva
Cum sub Diocletiano tyranno saeva persecutionis tempestas Christi turbaret ecclesias beatus praesul Narcissus domino favente vindelicam venit Augustam
Afrae
M
A 1.1 002035 1
CH-SGs 388 270 2 In qua civitate cum puellis
In qua civitate cum puellis suis veneris sacris dedita tunc turpis sed postmodum sanctissima habitabat Afra
Afrae
M
A 1.2 003275 2
CH-SGs 388 270 3 Cujus prostibulum cum Felice diacono
Cujus prostibulum cum Felice diacono suo sanctus praesul ignorans ingressus pacem domui imprecatur benigneque quasi pro turpi amatore suscipitur
Afrae
M
A 1.3 001967 3
CH-SGs 388 270 4 Cum psalmis deo et hymnis
Cum psalmis deo et hymnis sancti viri vota persolverent Afra stupens et tremebunda insoliti quid sibi hospites velint est admirata
Afrae
M
A 1.4 002026 4
CH-SGs 388 270 5 Audiens vero beatum virum christianorum
Audiens vero beatum virum christianorum esse antistitem pedibus ejus prosternitur se turpem se peccatricem talique indignam hospite profitetur
Afrae
M
A 1.5 001517 5
CH-SGs 388 270 6 Quam vir sanctus verbis evangelicis
Quam vir sanctus verbis evangelicis consolatur ad paenitentiam et conversionem cohortatur eique si credere et baptizari velit veniam et vitam aeternam pollicetur
Afrae
M
A 1.6 004437 6
CH-SGs 388 270 7 Beatus pontifex Narcissus cum beatas
Beatus pontifex Narcissus cum beatas feminas gratia divina praeventas capaces verbi persensisset toto nisu fructices errorum exstirpare et veritatis frugem studuit inserere
Afrae
M
R 1.1 006223 ?
CH-SGs 388 271 1 Domino pro ipsis supplicans et
Domino pro ipsis supplicans et verbum vitae eis annuntians
Afrae
M
V 01 006223a ?
CH-SGs 388 271 2 Sancto praesule precibus obnixius insistente
Sancto praesule precibus obnixius insistente daemon nigerrimus et horrore plenus apparuit ac se injuria suis e sedibus pelli proclamabat
Afrae
M
R 1.2 007604 ?
CH-SGs 388 271 3 Mundi cordis amatorem nil in
Mundi cordis amatorem nil in tam sordidis habere vasis protestatur
Afrae
M
V 01 007604a ?
CH-SGs 388 271 4 Hostis antiquus caelesti virtute et
Hostis antiquus caelesti virtute et rationum veritate confutatus victus tandem aufugit et deditas jam Christo feminas ejulans reliquit
Afrae
M
R 1.3 006871 ?
CH-SGs 388 271 5 Coactus a sancto pontifice mortiferum
Coactus a sancto pontifice mortiferum in faucibus alpium draconem perimere
Afrae
M
V 01 006871a ?
CH-SGs 388 271 6 Sancto pontifice in divinis laudibus
Sancto pontifice in divinis laudibus pernoctante lux caelitus emissa et tenebras noctis excussit et cor Afrae splendore fidei illuminavit
Afrae
M
A 2.1 004760 7
CH-SGs 388 271 7 Cumque dulcem sanae doctrinae saporem
Cumque dulcem sanae doctrinae saporem praegustasset Afra puellas suas allocuta promptas eas ad viam vitae pedisequas invenit
Afrae
M
A 2.2 002059 8
CH-SGs 388 271 8 Afra priscam Rahab Jerichontem secuta
Afra priscam Rahab Jerichontem secuta veri Jesu legatos ad supplicium a persecutoribus requisitos sub lini fasciculis supernae civitatis futura civis occultavit
Afrae
M
A 2.3 001304 1
CH-SGs 388 272 1 Imbuta verae fidei rudimentis Afra
Imbuta verae fidei rudimentis Afra quaeque a sancto hospite salutaria percepit matri suae Hilariae fideliter indicavit
Afrae
M
A 2.4 003189 3
CH-SGs 388 272 2 Quae beatum virum noctu ad
Quae beatum virum noctu ad se transmissum gratulabunda suscipiens pedes ejus amplectitur vitaeque prioris miseros errores confitetur
Afrae
M
A 2.5 004423 5
CH-SGs 388 272 3 Auditis praesul sanctus turpissimis ab
Auditis praesul sanctus turpissimis ab Hilaria daemonum culturis gemens et lacrimas fundens pias cum diacono suo pro tanto errore domino preces effudit
Afrae
M
A 2.6 001524 7
CH-SGs 388 272 4 Propulso post longum conflictum prisci
Propulso post longum conflictum prisci erroris persuasore vir domini Narcissus beatas mulieres fide Christi plenius instruxit et salutari lavacro paenitentia et jejuniis praeparari fecit
Afrae
M
R 2.1 007442 ?
CH-SGs 388 272 5 Familiam totam cognatos affines et
Familiam totam cognatos affines et amicos
Afrae
M
V 01 007442a ?
CH-SGs 388 272 6 Cum fontem vitae sitientes et
Cum fontem vitae sitientes et fide alacres perspexisset sanctus pontifex domino gratias referens Christi baptismo gaudentes abluit omnes
Afrae
M
R 2.2 006365 ?
CH-SGs 388 272 7 Vasa prius irae in vasa
Vasa prius irae in vasa emundans misericordiae
Afrae
M
V 01 006365a ?
CH-SGs 388 272 8 Mox omnibus in fide Christi
Mox omnibus in fide Christi confortatis avunculum Afrae Dionysium episcopum eis praefecit et domum Hilariae ecclesiam de…
Afrae
M
R 2.3 007181 ?
CH-SGs 388 281 0 …dicavit
…dicavit
Afrae
M
R 2.3 007181 ?
CH-SGs 388 281 1 Ut ubi spurca pridem commercia
Ut ubi spurca pridem commercia Christi deinceps frequentarentur mysteria
Afrae
M
V 01 007181a ?
CH-SGs 388 281 2 Gratias tibi domine Jesu referimus
Gratias tibi domine Jesu referimus immensas quia in beata martyre Afra ubi abundavit iniquitas superabundavit et gratia tua
Afrae
M
A 3. 002978 8
CH-SGs 388 281 3 Postquam novellam conversa Afra beatus
Postquam novellam conversa Afra beatus Narcissus Augustae fundavit ecclesiam novam domino lucraturus familiam Hispaniarum urbem adiit Gerundam
Afrae
M
R 3.1 007409 ?
CH-SGs 388 281 4 Ubi cum Felice diacono suo
Ubi cum Felice diacono suo feliciter martyrium consummavit
Afrae
M
V 01 007409a ?
CH-SGs 388 281 5 Fervente interim immani persecutionis saevitia
Fervente interim immani persecutionis saevitia beata Afra comprehenditur et Gaii judicis tribunalibus praesentatur
Afrae
M
R 3.2 006727 ?
CH-SGs 388 281 6 Gaudens et tripudians coronamque martyrii
Gaudens et tripudians coronamque martyrii adipisci desiderans
Afrae
M
V 01 006727a ?
CH-SGs 388 281 7 Martyr sancta dei quae flagrans
Martyr sancta dei quae flagrans igne fidei flammas sprevisti tortorum victima Christi qui foedant mores precibus restingue calores
Afrae
M
R 3.3 007135 ?
CH-SGs 388 281 8 Crescat ut in nobis divini
Crescat ut in nobis divini fervor amoris
Afrae
M
V 01 007135a ?
CH-SGs 388 281 9 Multis hinc inde sermonum conflictationibus
Multis hinc inde sermonum conflictationibus habitis multis blandicus minis et terroribus incassum consumptis beata martyr interrita permanens omnia pro Christo perpeti tormentorum genera desiderabat
Afrae
M
R 10 007189 ?
CH-SGs 388 282 1 Christum libere confitens Christum ardenter
Christum libere confitens Christum ardenter sitiens dissolvi et esse cum Christo cupiens
Afrae
M
V 01 007189a ?
CH-SGs 388 282 2 Invicta Christi testis Afra variis
Invicta Christi testis Afra variis a judice Gaio modis attentata ab agnitae veritatis confessione nulla potuit deterri ratione
Afrae
L
A 1 003397 1
CH-SGs 388 282 3 Constans animo persistens et libera
Constans animo persistens et libera tyrannum voce confundens crudeli postremo sententia viva ignibus est sancta martyr addicta
Afrae
L
A 2 001897 2
CH-SGs 388 282 4 In quandam itaque Lici fluminis
In quandam itaque Lici fluminis insulam ducta ardentem flammis crepitantibus pyram laeta conspicatur et ut a pristinis per hanc sordibus expurgari mereretur suppliciter salvatoris mundi pietatem precatur
Afrae
L
A 3 003277 3
CH-SGs 388 282 5 Ignium flammis circumdata dominum hymnizans
Ignium flammis circumdata dominum hymnizans benedixit et inter gratiarum actiones martyrio candidatum caelo spiritum reddidit
Afrae
L
A 4 003168 4
CH-SGs 388 282 6 Sancti corporis reliquias beatae ejus
Sancti corporis reliquias beatae ejus puellae a flumine reductas flebiles cum amicis exsequias celebrantes sepelierunt et super eam aediculam vilibus ex lignis construxerunt
Afrae
L
A 5 004724 5
CH-SGs 388 282 7 Cum ad martyris sepulcrum Christo
Cum ad martyris sepulcrum Christo vota reddentes beatae convenissent mulieres jussu tyranni ad cultum idolorum a tortoribus frustra sunt coactae et fortes in fide mox ignibus suppositis concrematae ad martyrii triumphum et ipsae pariter pervenere
Afrae
L
A B 001971 6
CH-SGs 388 283 1 Sancto pontifice*
Sancto pontifice*
Afrae
D
A 1 004760 *
CH-SGs 388 283 2 Cumque dulcem*
Cumque dulcem*
Afrae
D
A 2 002059 *
CH-SGs 388 283 3 Afra priscam*
Afra priscam*
Afrae
D
A 3 001304 *
CH-SGs 388 283 4 Gratias*
Gratias*
Afrae
D
A 4 *
CH-SGs 388 283 5 Invicta*
Invicta*
Afrae
V2
A 1 003397 *
CH-SGs 388 283 6 Multis hinc*
Multis hinc*
Afrae
V2
R 007189 *
CH-SGs 388 283 7 O mirandam et laudandam mutationem
O mirandam et laudandam mutationem dexterae excelsi quam in beatis martyribus quarum venerandam recolimus memoriam domine Jesu Christe misericorditer ostendisti pro qua debitas tibi grates referentes supplicamus ut ipsarum meritis suffragantibus nos de vitiis ad virtutes mutare et in adoptionem filiorum dei digneris transformare
Afrae
V2
A M 004043 7