Browse chants

Displaying 1 - 4 of 4 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-WI1 2 472r 11 O virgo ecclesia plangendum est
O virgo ecclesia plangendum est quod saevissimus lupus filios tuos de latere tuo abstraxit o vae callido serpenti sed o quam pretiosus est sanguis salvatoris qui in vexillo regis ecclesiam ipsi desponsavit unde filios illius requirit
1---fdc-dc-d-dde---e
In Dedicatione Eccl. A a00590 4
D-WI1 2 472v 1 Nunc gaudeant materna viscera ecclesiae
Nunc gaudeant materna viscera ecclesiae quia in superna symphonia filii ejus in sinum suum collocati sunt unde o turpissime serpens confusus es quoniam quos tua aestimatio in visceribus suis habuit nunc fulgent in sanguine filii dei et ideo laus tibi sit rex altissime alleluia
1---khg-k---mN--l--k
In Dedicatione Eccl. A a00591 6T
D-WI1 2 472v 2 O orzchis ecclesia armis divinis
O orzchis ecclesia armis divinis praecincta et hyacintho ornata tu es caldemia stigmatum loifolum et urbs scientiarum o o tu es etiam crizanta in alto sono et es chorzta gemma
1---edfdc-d-dde---e-
In Dedicatione Eccl. A a00592 4
D-WI1 2 472v 3 O coruscans lux stellarum o
O coruscans lux stellarum o splendidissima specialis forma regalium nuptiarum o fulgens gemma tu es ornata in alta persona quae non habet maculatam rugam tu es etiam socia angelorum et civis sanctorum fuge fuge speluncam antiqui perditoris et veniens veni in palatium regis
1---hhg---kjh--geg--
In Dedicatione Eccl. A a00593 2T