Browse chants

Displaying 1 - 4 of 4 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
B-DEa 9 165r 1 O pulchrae facies deum aspicientes
O pulchrae facies deum aspicientes et in aurora aedificantes o beatae virgines quam nobiles estis in quibus rex se consideravit cum in vobis omnia caelestia ornamenta praesignavit ubi etiam suavissimus ortus estis in omnibus ornamentis redolentes
1---e-eeg-h-jkjhg-h-
Comm. plurimorum Virginum
X
A a00572 4
B-DEa 9 165r 2 O nobilissima viriditas quae radicas
O nobilissima viriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota quam nulla terrena excellentia comprehendit tu circumdata es amplexibus divinorum ministeriorum
1---kjh-j-g-ggj-k-kk
Comm. plurimorum Virginum
M
R a00573 5T/6T
B-DEa 9 165r 3 Tu rubes ut aurora et
Tu rubes ut aurora et ardes ut solis flamma
1---k-llm---mnm--lk-
Comm. plurimorum Virginum
M
V 01 a00573a 5T/6T
B-DEa 9 165v 1 O dulcissime amator o dulcissime
O dulcissime amator o dulcissime amplexator adjuva nos custodire virginitatem nostram nos sumus ortae in pulvere heu heu et in crimine Adae valde durum est contradicere quod habet gustus pomi tu erige nos salvator Christe nos desideramus ardenter te sequi o quam grave nobis miseris est te immaculatum et innocentem regem angelorum imitari tamen confidimus in te quod tu desideres gemmam requirere in putredine nunc advocamus te sponsum et consolatorem qui nos redemisti in cruce in tuo sanguine copulatae sumus tibi cum desponsatione repudiantes virum et eligentes te filium dei o pulcherrima forma o suavissimus odor desiderabilium deliciarum semper suspiramus post te in lacrimabili exsilio quando te videamus et tecum maneamus nos sumus in mundo et tu in mente nostra et amplectimur te in corde quasi habeamus te praesentem tu fortissimus leo rupisti caelum descendens in aulam virginis et destruxisti mortem aedificans vitam in aurea civitate da nobis societatem cum illa et permanere in te o dulcissime sponsae qui abstraxisti nos de faucibus diaboli primum parentem nostrum seducentem
1---e---d--f--d--dc-
Comm. plurimorum Virginum
X
[?] g02504 3/4