Browse chants

Displaying 1 - 37 of 37 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
F-SO 596 027r 3 Fratres hoc enim sentite in
Fratres hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu
Dom. in Palmis
X
A P a01483 8
F-SO 596 027r 4 Qui humiliavit semetipsum factus oboediens
Qui humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
Dom. in Palmis
X
AV 01 a01483a 8
F-SO 596 027v 1 In nomine enim Jesu omne
In nomine enim Jesu omne genuflectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteantur quia dominus Jesus Christus in gloria est dei patris
Dom. in Palmis
X
A 2P a01484 8
F-SO 596 027v 2 Propter quod et deus exaltavit
Propter quod et deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen
Dom. in Palmis
X
AV 01 a01484a 8
F-SO 596 027v 3 Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum
Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
X
A 3P 004415 1
F-SO 596 028r 1 Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in
Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini
Dom. in Palmis
X
A 4P 004416 1
F-SO 596 028r 2 Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit
Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit duos de discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domini est solventes adduxerunt ad Jesum et imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus externebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David
Dom. in Palmis
X
A 001976 7
F-SO 596 029r 1 Ante sex dies sollemnis paschae
Ante sex dies sollemnis paschae quando venit dominus in civitate Jerusalem occurrrerunt ei pueri et in manibus portantes ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae tuae hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
X
A 001437 8
F-SO 596 029v 1 Prima autem azymorum accesserunt discipuli
Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha at Jesus dixit eis ite in civitatem ad quemdam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis et fecerunt discipuli sicut praeceperat eis dominus et paraverunt pascha
Dom. in Palmis
X
A 203956 8
F-SO 596 030r 1 Occurrunt turbae cum floribus et
Occurrunt turbae cum floribus et palmis redemptori obviam et victori triumphanti digna dant obsequia filium dei ore gentes praedicant et in laudem Christi voces tonant per nubila hosanna
Dom. in Palmis
X
A 004107 8
F-SO 596 030v 1 En rex venit mansuetus tibi
En rex venit mansuetus tibi Sion filia mystica humilis sedens super animalia quem venturum jam praedixit lectio prophetica | Salve quem Jesum testatur plebs Hebraeorum obvia cum palmis tibi clamans verba salutis | Hic est qui te Edom venit tinctis Bosra vestibus in stola sua formosus gradiens virtutibus non in equis bellicosus nec in altis curribus | Salve lux mundi rex regum gloria caeli cui manet imperium laus et decus hic et in aevum | Hic est ille qui ut agnus insons morti traditur mors mortis inferni morsu morte donans vivere ut quondam beati vates promserunt prophetice | Salve nostra salus pax vera redemptio virtus ultro qui mortis pro nobis jura subisti
Dom. in Palmis
X
H a01485 1
F-SO 596 031v 1 Dignus est domine deus noster
Dignus est domine deus noster accipere gloriam et honorem
Dom. in Palmis
X
A 201244 4
F-SO 596 031v 2 Hosanna filio David benedictus qui
Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
X
A 003142 7
F-SO 596 031v 3 Ave rex noster fili David
Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedicaverunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem expectabant omnes sancti ab origine mundi et nunc hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
X
A 001543 1
F-SO 596 032r 1 Coeperunt omnes turbae descendentium de
Coeperunt omnes turbae descendentium de monte te laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in terra et gloria in excelsis
Dom. in Palmis
X
A 001840 1
F-SO 596 032v 1 Omnes collaudant nomen tuum dicentes
Omnes collaudant nomen tuum dicentes benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
X
A 004117 7
F-SO 596 032v 2 Cum angelis et pueris fideles
Cum angelis et pueris fideles inveniantur triumphatori mortis dicentes hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
X
A 001974 7
F-SO 596 033r 1 Cum audisset turba quia Iesus
Cum audisset turba quia Iesus venit Ierosolimam cum ramis palmarum processerunt ei obviam
Dom. in Palmis
X
R 600442 1T
F-SO 596 033r 2 Et cum appropinquasset ad descensum
Et cum appropinquasset ad descensum montis oliveti omnes turbae gaudentes et deum voce magna collaudantes
Dom. in Palmis
X
V 01 600442a 1T
F-SO 596 033r 3 Gloria laus et honor tibi 
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium
Dom. in Palmis
X
HV 01 008310:01 1
F-SO 596 033v 1 Israel es tu rex Davidis
Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in dei rex benedicti venis
Dom. in Palmis
X
HV 02 008310:02 1
F-SO 596 033v 2 Coetus in excelis te laudat
Coetus in excelis te laudat caelitus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul
Dom. in Palmis
X
HV 03 008310:03 1
F-SO 596 033v 3 Plebs Hebraea tibi cum palmis
Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit cum prece voto hymnis assumus ecce tibi
Dom. in Palmis
X
HV 04 008310:04 1
F-SO 596 034r 1 Hic tibi passuro solvebant munia
Hic tibi passuro solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos
Dom. in Palmis
X
HV 05 008310:05 1
F-SO 596 034r 2 Gloria laus et honor tibi
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile
Dom. in Palmis
X
HV 06 008310:01 1
F-SO 596 034r 3 Ingrediente domino in sanctam civitatem
Ingrediente domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes cum ramis palmarum hosanna clamabant in excelsis
Dom. in Palmis
X
R P 006961 2
F-SO 596 034v 1 Cumque audissent populus quia Jesus
Cumque audissent populus quia Jesus venit Jerosolimam exierunt obviam ei
Dom. in Palmis
X
V 01 006961a 2
F-SO 596 034v 2 Collegerunt pontifices et pharisaei consilium
Collegerunt pontifices et pharisaei consilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit si dimittimus eum sic omnes credent in eum ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem
Dom. in Palmis
X
A 001852 2T
F-SO 596 035r 1 Unus autem ex eis Caiphas
Unus autem ex eis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereant ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes
Dom. in Palmis
X
AV 01 001852a 2T
F-SO 596 035v 1 Principes sacerdotum consilium fecerunt ut
Principes sacerdotum consilium fecerunt ut Jesum occiderent dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
Dom. in Palmis
X
A 004380 1
F-SO 596 035v 2 Multa turba Judaeorum injecerunt manus
Multa turba Judaeorum injecerunt manus in salvatorem ille autem agnus innocens non negavit passionem populus Judaeorum clamabat crucifigatur
Dom. in Palmis
X
A 003830.1 1
F-SO 596 036r 1 Venite filii Evae venite ad
Venite filii Evae venite ad filium Mariae ecce quomodo pendet quadrifida latronum in cruce
Dom. in Palmis
X
D a01491 4
F-SO 596 036r 2 Quid in eo culpa
Quid in eo culpa
Dom. in Palmis
X
D a01492 4
F-SO 596 036r 3 Nil pro veritate
Nil pro veritate
Dom. in Palmis
X
D a01493 4
F-SO 596 036r 4 Quare ergo in cruce quasi
Quare ergo in cruce quasi non sit rex gloriae splendor et decus Sion pulcherrimae bonus suus pater nimia victus caritate
Dom. in Palmis
X
D a01494 4
F-SO 596 036r 5 Sic voluit sic filium tradidit
Sic voluit sic filium tradidit pro servis ingratis et perditis gratias deo soli
Dom. in Palmis
X
D a01495 4
F-SO 596 036v 1 Ave rex noster tu solus
Ave rex noster tu solus nostros miseratus errores patri oboediens ductus es ad crucem mansuetus ut ovis ad occisionem tibi gloria tibi gloriosum hosanna tibi triumphus et victoria tibi summa laudis et honoris corona
Dom. in Palmis
X
A a01496 4