Browse chants

Displaying 1 - 48 of 48 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
F-Pn776 054v 1 Collegerunt pontifices et pharisaei concilium
Collegerunt pontifices et pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit si dimittimus eum sic omnes credent in eum ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem
Dom. in Palmis
MI
A 001852
F-Pn776 054v 2 Unus autem ex ipsis Caiphas
Unus autem ex ipsis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes
Dom. in Palmis
MI
AV 01 001852a
F-Pn776 054v 3 Ne forte ue*
Ne forte ue*
Dom. in Palmis
MI
Tp
F-Pn776 054v 4 Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit
Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod e contra vos est et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domini est solventes et adduxerunt ad Jesum et imposuerunt sibi vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David
Dom. in Palmis
MI
A 001976.1
F-Pn776 054v 5 Cum audisset populus quia Jesus
Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pariter dicentes hic est qui venturus est ad salutem gentium hic est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt hic est rex Israel et Emmanuel genus David et mundi salvator noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens supra pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos
Dom. in Palmis
MI
A 001983.1
F-Pn776 055r 1 Ave rex noster fili David
Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedixerunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab origine mundi et nunc hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
MI
A 001543
F-Pn776 055r 2 Ante sex dies sollemnis paschae
Ante sex dies sollemnis paschae quando venit dominus in civitate Jerusalem occurrunt ei pueri et portantes in manibus ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae tuae hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
MI
A 001437
F-Pn776 055r 3 Appropinquante Jesu filio dei Hierosolymam
Appropinquante Jesu filio dei Hierosolymam pueri Hebraeorum dicebant hosanna redemptor mundi
Dom. in Palmis
MI
A a01141
F-Pn776 055r 4 Veniente domino Jesu Jerusalem commota
Veniente domino Jesu Jerusalem commota est omnis civitas obviam regis humili prophete dicentes filia Sion noli timere quia rex tuus mansuetus tibi veniet sedens supra pullum asinae in magno misterio sed hebreorum pueri praecinebant ramos # palmarum et olivarum mittentes in via cum laudibus Hosanna benedictus qui venit in nomine domini Hosanna
Dom. in Palmis
MI
A
F-Pn776 055v 1 Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes
Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis
Dom. in Palmis
MI
A 001840
F-Pn776 055v 2 Occurrunt turbae cum floribus et
Occurrunt turbae cum floribus et palmis redemptori obviam et victori triumphanti digna dant obsequia filium dei ore gentes praedicant et in laude Christi voces tonant per nubila hosanna
Dom. in Palmis
MI
A 004107
F-Pn776 055v 3 Introeunte te domino in sanctam
Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem ad implere legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant in tonabila hymnum novum dicentes Hosanna in altissimis Deus
Dom. in Palmis
MI
A
F-Pn776 055v 4 Introeunte te domino in sanctam
Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem ad implere legem et prophetas Pueri hebreorum cum floribus et plamis uestimenta prosternebant Hosanna rex in altissimis Deus
Dom. in Palmis
MI
A
F-Pn776 055v 5 Turba multa quae convenerat ad
Turba multa quae convenerat ad diem festum clamabat domino benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
MI
A 005256
F-Pn776 055v 6 Multa turba Judaeorum iniecerunt manus
Multa turba Judaeorum iniecerunt manus in salvatorem ille ut agnus innocens non negavit passionem Pilatus dicebat ego nullam causam mortis invenio in eo populus Judaeorum clamabat crucifigatur
Dom. in Palmis
MI
A 003830
F-Pn776 055v 7 Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in
Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini
Dom. in Palmis
MI
A 004416
F-Pn776 055v 8 Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum
Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
MI
A 004415
F-Pn776 056r 1 Via justorum recta facta est
Via justorum recta facta est iter sanctorum preparatum est ut ambulent de virtute in virtute ibi videbitur deus dorum in sion dominus dominantium et rex regum in milibus milium de caelo descendens prophetantibus prophetis ut gentium insulis laudis divinis in floribus fidei stantes publicas vias florentium cantantes domino et dicentes osanna filio david benedictus qui venit in nomine domini rex Israel
Dom. in Palmis
MI
A
F-Pn776 056r 2 Hosanna filio David Leo de
Hosanna filio David Leo de tribu Juda radix Jesse qui in adventu primo humilis venisti cum ipse sis justus quem Judei occiderunt dormiens in cruce sicut catulus leonis tercia die refurgens dicunt tibi tribus et populus O rex gentium salvator generis humani hosanna in altissimis quia tu es judex et rex noster
Dom. in Palmis
MI
A
F-Pn776 056r 3 Cum introiret dominus in sanctam
Cum introiret dominus in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans ad passionem ut ad impleret legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant cum leticia et exultatione Hosanna benedictus qui venit in nomine domini regnum patris nostri David Hosanna in excelsis
Dom. in Palmis
MI
A
F-Pn776 056r 4 Prima autem die azymorum accesserunt
Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha at Jesus dixit eis ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dixit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis et fecerunt discipuli sicut praeceperat eis dominus et paraverunt pascha
Dom. in Palmis
MI
A 203956.1
F-Pn776 056v 1 Palmae fuerunt in manibus sanctorum
Palmae fuerunt in manibus sanctorum et magnum clamorem canebant salus deo nostro sedenti super throno et agno
Dom. in Palmis
MI
A a01383
F-Pn776 056v 2 Gloria laus et honor tibi
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit Hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelcis te laudat celitus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul | Plebs hebrea tibi cum palmis obviam venit cum prece voto himnos canimus ecce tibi | Fecerat hebreos os gloria sanguinis alti hos facit hebreos transitus ecce pius | Hic placuere tibi placeat devotio nostra Rex pie rex clemens cui bona cuncta placent | His tibi passuro solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos | Vt sit pius ascensus tuus et nos simus asellus tecum nos capiat urbs veneranda dei |
Dom. in Palmis
MI
H
F-Pn776 057r 1 Domine ne longe facias auxilium
Domine ne longe facias auxilium tuum a me ad defensionem meam aspice libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam
Dom. in Palmis
MI
In g00845
F-Pn776 057r 2 Deus Deus meus respice (...) delictorum
Deus Deus meus respice (...) delictorum meorum*
Dom. in Palmis
MI
InV g01947
F-Pn776 057r 3 Tenuisti manum dexteram meam in
Tenuisti manum dexteram meam in voluntate tua deduxisti me et cum gloria assumpsisti me
Dom. in Palmis
MI
Gr g00846
F-Pn776 057r 4 Quam bonus Israel deus rectis
Quam bonus Israel deus rectis corde mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns
Dom. in Palmis
MI
GrV g00847
F-Pn776 057r 5 Deus Deus meus respice in
Deus Deus meus respice in me quare me dereliquisti
Dom. in Palmis
MI
Tc g00848
F-Pn776 057r 6 Longe a salute mea verba
Longe a salute mea verba delictorum meorum
Dom. in Palmis
MI
TcV 01 g00848a
F-Pn776 057r 7 Deus meus clamabo per diem
Deus meus clamabo per diem nec exaudies in nocte et non ad insipientiam mihi
Dom. in Palmis
MI
TcV 02 g00848b
F-Pn776 057r 8 Tu autem in sancto habitas
Tu autem in sancto habitas laus Israel
Dom. in Palmis
MI
TcV 03 g00851
F-Pn776 057r 9 In te speraverunt patres nostri
In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
Dom. in Palmis
MI
TcV 04 g00852
F-Pn776 057r 10 Ad te clamaverunt et salvi
Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
Dom. in Palmis
MI
TcV 05 g00853
F-Pn776 057v 1 Ego autem sum vermis et
Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis
Dom. in Palmis
MI
TcV 06 g00854
F-Pn776 057v 2 Omnes qui videbant me aspernabantur
Omnes qui videbant me aspernabantur me locuti sunt labiis et moverunt caput
Dom. in Palmis
MI
TcV 07 g00855
F-Pn776 057v 3 Speravit in Domino eripiat eum
Speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
Dom. in Palmis
MI
TcV 08 g00856
F-Pn776 057v 4 Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt
Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
Dom. in Palmis
MI
TcV 09 g00857
F-Pn776 057v 5 Libera me de ore leonis
Libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam
Dom. in Palmis
MI
TcV 10 g00858
F-Pn776 057v 6 Qui timetis Dominum laudate eum
Qui timetis Dominum laudate eum universum semen Jacob magnificate eum
Dom. in Palmis
MI
TcV 11 g00859
F-Pn776 057v 7 Annuntiabitur Domino generatio ventura et
Annuntiabitur Domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus
Dom. in Palmis
MI
TcV 12 g00860
F-Pn776 057v 8 Populo qui nascetur quem fecit
Populo qui nascetur quem fecit Dominus
Dom. in Palmis
MI
TcV 13 g00861
F-Pn776 057v 9 Improperium exspectavit cor meum et
Improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit consolantem me quaesivi et non inveni et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
Dom. in Palmis
MI
Of g00862
F-Pn776 057v 10 Salvum me fac deus quoniam
Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
Dom. in Palmis
MI
OfV 01 g00862a
F-Pn776 057v 11 Adversum me exercebantur qui sedebant
Adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
Dom. in Palmis
MI
OfV 02 g00862b
F-Pn776 058r 1 Ego vero orationem meam ad
Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae
Dom. in Palmis
MI
OfV 03 g00862c
F-Pn776 058r 2 Et dederunt
Et dederunt
Dom. in Palmis
MI
Cm
F-Pn776 058r 3 Pater si non potest hic
Pater si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
Dom. in Palmis
MI
Cm g00863
F-Pn776 058r 4 Progressus dominus Jesus pusillum procidit
Progressus dominus Jesus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens
Dom. in Palmis
MI
CmV