Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-E 121 529 2 Scalam ad caelos subrectam tormentis
Scalam ad caelos subrectam tormentis cinctam | Cujus ima draco servare cautus invigilat jugiter | Ne quis ejus vel primum gradum possit insaucius scandere | Cujus ascensus extracto Aethiops gladio vetat exitium minitans | Cujus supremis innixus juvenis splendidus ramum aureolum retinet | Hanc ergo scalam ita Christi amor feminis fecit perviam ut dracone conculcato et Aethiopis gladio transito | Per omne genus tormentorum caeli apicem queant capere et da manu confortantis regis auream lauream sumere | Quid tibi profecit profane serpens quondam unam decepisse mulierem | Cum virgo peperit incarnatum dei patris unicum dominum Jesum | Qui praedam tibi tulit et armilla maxillam forat | Ut egressus Evae natis fiat quos tenere cupis | Nunc ergo temet virgines vincere cernis invide | Et maritatas parere filios deo placitos | Et viduarum maritis fidem nunc ingemis integram | Qui creatori fidem negare persuaseras virgini | Feminas nunc vides in bello contra te facto duces existere | Quae filios suos instigant fortiter tua tormenta vincere | Quin et tua vasa meretrices dominus emundat | Et haec sibi templum dignatur efficere purgatum | Pro his nunc beneficiis in commune dominum nos glorificemus et peccatores et justi | Qui et stantes corroborat et prolapsis dexteram porrigit ut saltim post facinora surgamus
Comm. Virginum
MI
Sq ah53245 ?