Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-E 121 456 1 Concentu parili hic te Maria
Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque piae matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri reconcilians supernis sociavit civibus | Laus quoque semper sancto spiritui sit amborum per aevum
Purificatio Mariae
MI
Sq 508003 ?