Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
US-Cai 1911.142b 179v 1 Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus
Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia nam gliscit animus promere cantibus victorum genus optimum | Hi sunt quos retinens mundus inhorruit ipsum nam sterili flore peraridum sprevere penitus teque secuti sunt rex Christe bone caelitus | Hi pro te furias atque ferocias calcarunt hominum saevaque verbera cessit his lacerans fortiter ungula nec carpsit penetralia | Ceduntur gladiis more bidentium non murmur resonat non quaerimonia sed corde tacito mens bene conscia conservat patientiam | Quae vox quae poterit lingua retexere quae tu martibus munera praeparas rubri nam fluido sanguine laureis ditantur bene fulgidis | Te summa deitas unaque poscimus ut culpas abluas noxia subtrahas des pacem famulis nos quoque gloria per cuncta tibi saecula | Amen
1---g--j--k---lm7--l
Comm. plurimorum Martyrum
V
H 008390.1 7
US-Cai 1911.142b 180v 2 Aeterna Christi munera et martyrum
Aeterna Christi munera et martyrum victorias laudes canentes debitas laetis canamus mentibus | Terrore victo saeculi spretisque poenis corporis mortis sacrae compendio vitam beatam possident | Traduntur igni martyres et bestiarum dentibus armata saevit ungulis tortoris insani manus | Nudata pendent viscera sanguis sacratus funditur sed permanent immobiles vitae perennis gratia | Te nunc redemptor quaesumus ut ipsorum consortio jungas precantes servulos in sempiterna saecula | Amen
1---g--j--k7---l--lm
Comm. plurimorum Martyrum
L
H 008252 7